Letter #2095
Valentinus RAWENSIS to Ioannes DANTISCUSCracow (Kraków), 1539-03-09
received [1539]-03-28 Manuscript sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri, domino et domino
Salutem et omnes prosperos successus Vestrae Amplissimae Dignitati Christus Optimus Maximus largiri dignetur, id quod ipse vehementer cupio.
Etsi, Amplissime Praesul, Vestram Amplissimam Dignitatem scriptis interpellare pudor et metus prohibebant, vicit tamen pietas, qua non possum non esse affectus cum puero
Pecuniae ipsius (quam Vestra Amplissima Dignitas pro sua in puerum pietate im manus meas dederat) dispensandi rationem genitrix ipsius non ignorat, cuius nullum iam nummum habeo, silmili igitur (si maior esse nequit) opus est Vestrae Amplissimae Dignitatis munificentia, quae ut non poterit non esse domino Deo grata et accepta, ita et Vestrae Amplissimae Dignitati meritoria. Quod autem mei officii erit, ipse nihil negligam vel hac unica ratione, quo Vestram Amplissimam Dignitatem tantum praesulem eo saltem obsequio demereri possem.
Quae apud nos in comitiis acta sunt, non dubito Vestram Amplissimam Dignitatem ignorare. Novam sponsam
Quanta mala et regno nostro immineant, pro sua prudentia facile divinabit. Commendo me et hunc puerum Vestrae Amplissimae Dignitati, quam Dominus Deus servet diu incolumem et florentem.
Vestrae Amplissimae Dignitatis servitor obsequentissimus, magister
[1 ] Missing parts of address were written on lost piece of paper the seal was impressed through