Letter #2100
Johann von HÖFEN (Jan HARTOWSKI) to Ioannes DANTISCUSCracow (Kraków), 1539-03-10
received [1539]-03-28 Manuscript sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri, Domino et domino Ioanni Dantisco, Dei gratia episcopo Varmiensi, domino maecaenatique suo colendissimo
Post mei in gratiam Vestrae Reverendissimae Paternitatis humillimam commendationem. Reverendissime Praesul idemque maecaenas colendissime.
Temperare mihi a lacrimis non possum, quoties venit in mentem cum ea, qua matrem audio esse superinscribed⌈esseesse superinscribed⌉ afflictam, calamitas, tum Vestrae Reverendissimae Paternitatis (ut subolfeci) offensa gratia mea, quae (proh dolor) tempore aestivo in me apparuit, inconstantia, quia citra consensum domini magistri praeceptoris mei observandi domum redieram. At hercle non propterea id feci, quod vel praeceptorem, vel studia litterarum contemnerem, sed quoniam quidam nostrae civitatis indigena et coaetaneus (quem dii perdant), idem written over s⌈sdemdem written over s⌉ mihi persvasit eo honesto ms. honesti(!) ⌈honestohonesto ms. honesti(!) ⌉ praetextu, quod leguminibus et aliis victualibus e patria adductis in contubernio quopiam habitarem cum eo, eam enim et mentem domini magistri praesenseram. Accessit (ut ingenue fatear) et matris videndae desiderium, horum, qui recedebant mihi noti, aspectu inflammatum written over s⌈smm written over s⌉. Quic on the margin⌈QuicQuic on the margin⌉quid sit, ipse miser culpam deprecor veniamque precor, quam ne mihi Vestra Reverendissima Paternitas deneget, per misericordiam Dei rogo obtestorque, ne abiiciat me Vestra Reverendissima Paternitas ad pedes suos non sine lachrimis provolvi paratum. Si aliquid (quod dii prohibeant) tale deinceps admisero, indignus sim perpetuo Tuae Reverendissimae Paternitatis gratia. Dominus magister testificari potest de mea in studiis diligentia non minus et oboedientia, cui ipse semper morem gerere studebo, sed et Deum Optimum Maximum pro Vestrae Reverendissimae Paternitatis incolumitate, quamdiu vita fuerit superstes, exorabo. Cuius gratiae me orphanum et studia mea commendo eandemque in Nestoream senectam valere cupiens.
Cracoviae, feria secunda post Dominicam Oculi, anno Domini 1539.
Eiusdem Vestrae Reverendissimae Paternitatis Ioannes Warshowiensis servitor humillimus