Letter #2156
Kaspar HANNAU to Ioannes DANTISCUSVienna, 1539-05-27
received [1539]-07-14 Manuscript sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino Ioanni Dei gratia episcopo [Varm]iensi, domino meo clementissimo
Reverendissime Praesul et Domine, domine et avuncule colendissime.
Salutem et sui humillimam commendationem.
Nolui committere, cum incolumis Viennam 26 Maii, ut in proximis Reverendissimae Amplitudini Tuae ex Ausserlitz datas scripsi, pervenerim, et commode ob tempus liceret, quin quales quales(!) ad Reverendissimam Amplitudinem Tuam litteras exararem, tum de successibus meis, tum de Valdesii epitaphio, quod iam ipse affixum in quadam (ut vocant) capella, in divi Stephani aede hic vidi, pro quo, ut appenderetur 4 florenos et 23 grossos dissolutos esse non sine admiratione hic a dominorum Fuggarorum factore accepi. Nam profecto sine magno negotio et clavis non usque adeo politis aut pretiosis affixum est.
Quod autem in illis meis litteris, quae Mauritius pertulit, Reverendissimae Amplitudini Tuae significaverim duos solum florenos, ut affigeretur, impendisse dominorum Fuggarorum factor, accidit, quod certam mercedem, quam ex domino Georgio Hegel intellexi, tradidi oblivioni.
Fuit autem, ut ex nonnullis audivi, ipsum Valdesii corpus in eadem capella suspensum in scrinio vel urna, sed male conditum et pice oblitum. Quare cum gravem quendam et intolerabilem foetorem reddere sacerdotes senserint, nescio cuius consensu soli postea conditum est in eodem aediculo. Atque hoc de epitaphio.
Comites vero, quibus hinc cras in Italiam eo, unus est famulus domini Rosborsky canonici Cracoviensis, alter vero praecipuus, primus et fidelissimus comes erit Christus Iesus, in cuius me tutelam tradidi non dubitans, immo toto pectore confidens eum fore adiutorem, liberatorem et ducem meum. Alios enim comites longius manere non potui nec consultum quispiam iudicavit, cum pro foribus iam sunt intolerabiles solis fervores et Procyon.
Sunt praeterea, quae me haud mediocriter perterruerunt, nempe admiranda qua <e> dam rerum victualium caritas Romae, quam non ex uno, sed complusculis fide dignis viris tam hic Viennae, quam in itiner[e] inde proficiscentibus certo intellexi. Ego tamen, cum eo Christo duce pervenero, clarius ipse ista videbo et sapientum, quid mihi faciendum sit, utar consilio. Illa tamen caritas, si in copistria (ut vocant) librarii munus assequi potuero, non usque adeo oberit, puto.
Nova, quae hinc scriberem alia rescivi nulla, quam quod uxor caesareae maiestatis Isabella e vivis excesserit eoque vestibus lugubribus serenissimi Romanorum, Boemiae et Hungariae etc. regis liberos indutos hic incedere vidi. Cuius adventus expectatur ad diem 4 Iunii, modo enim Pragae agit. Coniunx vero eiusdem serenissimi Romanorum etc. regis ante 5 hebdomadas hic filiam enixa est.
Quae quidem nova sunt omnia, quae hic certa sunt et ego Reverendissimam Amplitudinem Tuam latere nolui. Quam Deus Optimus Maximus iugiter incolumem florentem et felicem opto et precor ex animo.
Datae Vienn[ae], 27 Maii anno domini 1539.
Reverendissimae Amplitudinis Tuae humillimus et inf[i]mus cliens Gaspar H[annow]