Letter #2158
Achatius TRENCK to Ioannes DANTISCUSAllenstein (Olsztyn), 1539-06-01
received [1539]-06-02 Manuscript sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino Ioanni Dei gratia episcopo Warmiensi, domino suo gratioso ac clementissimo
Reverendissime in Christo Pater et Domine, domine gratiose ac clementissime.
Post humillimam servitiorum meorum exhibitionem.
Cognatus Reverendissimae Paternitatis Vestrae cum Donato Sax creditore suo se amicabiliter composuit. De negotiis autem aliis, de quibus Reverendissima Paternitas Vestra scribit, cum venerabili domino custode, qui heri ad noctem in nonnullis negotiis suis huc venit, iuxta Reverendissimae Paternitatis Vestrae voluntatem conferam, ac ipse dominus custos, si aegritudo eius patietur, in reditu suo ad ecclesiam Reverendissimam Paternitatem Vestram invisere instituit, de singulis coram referens.
Litteras domini Rupuldi Reverendissimae Paternitati Vestrae remitto. Confido eundem ita facturum, ut scribit.
Me Reverendissimae Paternitatis Vestrae gratiae ac clementiae totum commendo. Quam Deus Omnipotens nobis diu felicem ac incolumem conservare dignetur.
Datae Allenstein, die 1 Iunii 1539.
Eiusdem Reverendissimae Paterntiatis Vestrae deditissimus servitor Achacius de Trencka