Letter #218
Ioannes DANTISCUS to Piotr TOMICKIValladolid, 1524-10-03
Manuscript sources:
Auxiliary sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino [Episcop]o Dei Gratia Cracoviensi et Posnaniensi [Reg]ni Poloniae Vicecancellario ... domino meo gratiosissimo
Reverendissime in Christo Pater et Domine, domine gratiosissime, humillimam commendationem.
Ea, quae potui pro temporis angustia, maiestati regiae descripsi. Applicui huc sanus confecto longissimo itinere octingentis et quindecim miliaribus, oblitus omnium discriminum, laborum et incommoditatum, cum hic sum. Pontifex misit huc breve oratoribus Florentinis in negotio status Barensis: si proficiet, experiemur, a me nihil omittetur, quantum se intellectus meus extendit usque ad extremum. Bonum tamen esset, quod, cum primis litterae regiae huc venirent, mentem et animum suae maiestatis hac in re declarantes, quibus mihi et animus adderetur et in dicendo fides firmior adhiberetur. Suspicor hoc sequestrum non esse ob aliam rem magis factum, quam ut castrum Barense acciperetur, quod factum est ob metum Gallorum fortassis, ne illis in manus daretur. Hoc quod timui et coram dixi, accidit: ista legatio ad Galliam fecit sequestrum, si hoc vel precibus, vel minis solvere poterimus, omnis danda est opera. Ex urbe illac scripturus sum de omnibus latius, meas accipiet paulo post serenissima maiestas regia et Dominatio Vestra Reverendissima dabunt celeritati veniam, et praesertim magnificus dominus palatinus Cracoviensis, quod illi in praesentia non scribo. Ad commissionem Georgii Hegel, nomine Dominationis Vestrae Reverendissimae accepi trecentos ducatos a Fuccaris: cum chirographus meus ostendetur, quaeso Dominatio Vestra Reverendissima det apud maiestatem regiam operam, ut solvantur. Reverendissimo domino Premisliensi me plurimum commendo, domino Nipchicz et domino Samboczki mille mille salutes dico et me in gratiam Dominationis Vestrae Reverendissimae dedo et trado totum.
Ex Valleoleti, 3 Octobris anno Domini 1524.
Reverendissimae Dominationis Vestrae deditissimus servus Ioannes Dantiscus.