Letter #2187
Marcin KROMER to Ioannes DANTISCUSBologna, 1539-07-07
received 1539-10-21 Manuscript sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino Ioanni Dantisco episcopo Varmiensi paper damaged⌈[Varmiensi]Varmiensi paper damaged⌉ paper damaged⌈[] paper damaged⌉, patrono suo imprimis observando
Reverendissime in Christo Pater et Domine, patrone imprimis observande.
Studium et observantiam meam summam Amplissimae Dignitati Tuae officiose defero.
Singularem ego quidem humanitatem Amplissimae Dignitatis Tuae et summam animi erga me propensionem Cracoviae tertio abhinc anno expertus sum eoque studium vicissim et addictam voluntatem meam ipsi testatam esse cupiebam, sed numquam tamen ausus sum te, tantum talemque principem, tam eruditum tamque acri et exacto iudicio, litteris meis, manibus praesertim, compellare. Non quod repulsam reformidarem, sed quod Amplitudinem atque Dignitatem Tuam revererer. Verum ne rusticus tamen et illius benevolentiae Tuae, ultro ad me delatae, aspernans videri possem, eorum mihi opera et commendatione in insinuanda tibi observantia mea et voluntate erga me Tua confirmanda utendum esse putavi, quos tibi caros esse existimarem.
Nunc vero quoniam ad scribendum litteris abs te humanissime scriptis, quae quanto minus exspectatae, tanto iucundiores mihi acciderunt, ultro invitor, dabo operam, ne in hoc officii genere, quod tibi gratum esse intelligo, sedulitatem diligentiamque meam requiras atque ut aliquid tibi de statu rerum mearum, de studiis atque consiliis meis perscribam.
Post patroni illius mei beneficentissimi Ioannis Choinii mortem meo me hic suco atque amicorum quorundam ope sustento submisit nonnihil episcopus Cuiaviensis, aliquid etiam Cracoviensis atque hic plus etiam pollicetur. Itaque hiemem hic adhuc unam transigere cogito in studio iuris, cui me cum patroni illius mei voluntate, tum certo quodam consilio meo addixi, sed ea tamen lege, ut honestissimis disciplinis nuntium non remiserim. Hinc mensem unum et fortassis alterum verni temporis Romanae urbi cognoscendae dare statui atque inde, si voluntati facultas non deerit, in Galliam proficisci, Lutetiam videre et per BCz, 1596, p. 572 magnam Germaniam in patriam redire quiete ms. a(!) ⌈ee ms. a(!) ⌉que et commodo loco reliquum vitae tempus, nisi Deo aliter visum erit, in otio litterario transmittere cupio. Nam hoc genus vitae et beatum imprimis, et ad ingenium meum accommodatum esse iudico.
Atque haec de rebus et consiliis meis nepoti Amplissimae Dignitatis Tuae Romam hac proficiscenti operam meam nulla in re probare potui, studium quidem et voluntatem certe, ut potui, declaravi. Quod si is prius, quam ego discedo, huc redierit, nihil ab eo officii, quod modo ego praestare potero, nihil operae, nihil sive consiliis, sive auxiliis requiri in me patiar.
Sed et hic, et ubicumque ero, omnia cupidissime perficiam, quae Amplissimae Dignitati Tuae grata fore existimabo. Quam longum, sospitem et felicem esse cupio.
Bononia, ad septimum Idus Quintiles 1539.
Amplissimiae Dignitatis Tuae addictissimus Martinus Cromerus