Letter #2198
Marcin KROMER to Ioannes DANTISCUSBologna, 1539-07-23
received [1539]-10-21 Manuscript sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino Ioanni Dantisco Dei gra paper damaged⌈[Dei gra]Dei gra paper damaged⌉tia episcopo Varmiensi, patrono suo paper damaged⌈[trono suo]trono suo paper damaged⌉ paper damaged⌈[] paper damaged⌉ observandissimo
Reverendissime in Christo Pater et Domine, patrone cumprimis observande.
Studium et observantiam meam officiose imprimis ad Amplissimam Dignitatem Tuam defero.
Etsi respondi ante paucos dies litteris Amplitudinis Tuae eleganter simul et amanter scriptis nec nunc in mentem quicquam veniebat, de quo mihi rursus scribendum esse existimarem, tamen cum ad multos in Poloniam multa scriberem, non committendum mihi esse putavi, quin ad on the margin⌈adad on the margin⌉ Amplissimam Dignitatem Tuam etiam aliquid litterarum, quamvis inanium, darem idque partim quod verebar, ne si quo casu priores illae redditae non essent, secus aliquid ac vellem, Amplissima Dignitas Tua de me suspicari posset, partim vero quod existimo illam superioris temporis cessationem posteriore diligentia et assiduitate mihi esse sarciendam, ut hoc qualicumque officio tuam erga me propensam voluntatem tuear et confirmem.
Sic igitur Amplissima Dignitas Tua de me sibi persuadeat, velim, de multis et principibus viris, quos benevolo in me animo esse cognovi, neminem esse, cuius ego benevolentiam erga me pluris faciam, quam Amplissimae Dignitatis Tuae. Propterea quod alii fere levibus causis et tenui quadam indictione animi ad amandum aliquem incitantur, tua vero, Antistes Ornatissime, ea est prudentia, ea doctrina, ut non temere quemvis in amicitiam tuam recipias, ea vero gravitas et constantia, ut amorem, certo et explorato iudicio susceptum, non facile deponas. Quamquam in me vereor, ut aliquid sit, benevolentia et amore Tuo dignum, nisi illud fortassis, quod mihi cum bonis viris commune est, quod nomini dignitatique tuae imprimis addictus sum et admirator laudum tuarum. Quod si quando opportunitas, ita uti spero, sese mihi obtulerit, testatum faciam me studio erga Amplissimam Dignitatem Tuam nemini eorum, qui tibi sunt addictissimi, cedere.
Novi hic nunc fere nihil est. Nam Italia pacata est adhuc. Ex mari BCz, 1596, p. 568 multa afferuntur, aut iactantur potius, sed certi nihil. Atque ego omnia hidden by binding⌈[a]a hidden by binding⌉ certius aliunde a magnis viris, qui melius norunt, perscribi Amplissimae Dignitati Tuae puto. Caritatem quidem et penuriam annonae propter crebras et magnas fluminum exundationes et anni sterilitatem exorientem in plerisque locis hic iam experiri incipimus.
Quod reliquum est, diuturnam salutem et incolumitatem Amplissimae Dignitati Tuae opto.
Bononiae, X calendas Sextiles 1539.
Amplissimae Dignitatis Tuae addictissimus Martinus Cromerus