UUB, H. 155, f. 11r
Ego te, Pontificum Sanctissime, quibus verbis hac perpropera epistula conveniam?
Nam ut omittam ea, quae contemplanti virtutes tuas animum mentemque obruunt, memoria meritorum, suavitas consuetudinis, amor mutuus impetum faciunt, ut malim adesse coram. Neque quicquam putem satis esse, quod vel ab immodici scriptoris filo exordiri queat. Rem igitur in pauca conferam. Gratulor ecclesiam titulis accedere nostris Varmiensem et te ei contigisse, hoc praesertim rerum turbine tam indigne dissidentium, qui labanti Christianae rei ferre opem et noris et possis. Atque utinam tam multis per septentrionem ecclesiis non tam multi praesules praeficerentur, qui collati tibi indigniores videantur vitae suae ducendae, quam ut aliorum vitas animasque tueantur. Putabam ego ex orbe pererrato suavissimam futuram tantarum illam rerum recordationem, neque locum esse unquam desiderio adeundi, quae legissem quaeque ab omnibus tantopere expeti viderem. Verum contra evenit. Et ut silentio ceteros praeteream, quos equidem videre gestio, unum Dantiscum multis ob id noctibus in somnis video, alloquor paene praesens, videorque eadem agere, quae apud ⌊Hispanos⌋, apud ⌊Mauros⌋ egerimus. Excutior interea somno nec abducor h iisdem cogitationibus vigilans. Cumque huc accitu illustrissimi principis et numquam satis laudati domini mei venio et ⌊Gasparem Anovium⌋, nepotem illum vere tuum, hoc est eximiae adulescentem indolis invenio, obsecro te, ipse aestimes, quo sim gaudio affectus, nam si exprimere id ego tentem et quam longe eum quamque etiam frequenti de te sermone moratus fuerim, dies me potius deficiat. Et ne unus ipse satis videaris, addo et ⌊Bernardum fratrem⌋ et quam saepe tuba illa sua UUB, H. 155, f. 11v tibi ac propterea etiam mihi voluptati fuerit, quoties occurrerit mula ⌊Petri Maronitae de Monte Libano⌋: cum una essent duo illi Iocularitatis filii atque omnia olfacientes, ⌊Scepperus⌋ et ⌊Prantnerus⌋. Ceterum, scias, velim ex optima et suavissima ⌊uxore⌋ ⌊filium⌋ susceptum mihi quattuor iam mensium eique nomen inditum Casimiro: Polonicogermanum videlicet insolitum, inauditum ac propterea mirum quiddam ⌊Italis⌋. Ea vero est in infantulo alacritas, is vigor, ut putem (modo vivat) acta patris famamque (si qua est) antecessurum.
⌊Caesarem⌋ fama quaedam est ⌊Italiam⌋ Germaniamque aditurum, sed ea non usquequaque constans. Constat attamen apparatum classis ⌊Turcarum⌋ permagnum esse, et iam non semel invasisse ac depopulatos esse loca pleraque Calabriae. Ob id motum tandem Petrum a Toleto iussosque omnes sequi, qui morent sub caesare, ut loca mari proxima, quaeque exceptura impetus videri possint, et tueantur et muniant. Atque ita vides, quam cunctanter omnia, quae iam pridem et ornata et peracta esse, maxime oportuisset. Audio et post captam ⌊Valachiam⌋ imminere pluribus quam olim locis et vestris etiam non parum periculi. Ac fortasse nec, dum etiam didicistis et ipsi cunctandum non esse contra magnum istum iam non Asiae, sed et ⌊Europae⌋ ⌊Africae⌋que regnatorem. Illustrissimus princeps maluit te sua quam suorum manu litteris salutari. Ego ita te ac tua salva esse iubeo, ut is, qui salutem eiusmodi in se recidere opinetur.