Letter #2236
Samuel MACIEJOWSKI to Ioannes DANTISCUSCracow (Kraków), 1539-10-11
received 1539-10-21 Manuscript sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino Ioanni Dei gratia episcopo Varmiensi etc., domino observatissimo
Reverendissime in Christo Pater et Domine, domine observatissime.
Quo magis perspectam habeo singularem in me benevolentiam Reverendissimae Dominationis Vestrae, hoc minus dubito, quin maiorem etiam quam ego ipse voluptatem ex eo acceperit, quod divino beneficio in episcoporum collegium sum cooptatus, deque ista tam propensa in me voluntate ago Reverendissimae Dominationi Vestrae ingentes gratias, quae et si ampliorem mihi fortunam optat cupitque fructus dignitati respondere, tamen ego interea quod datum est, boni consulo, reliquamque expectationem meam Deo committo.
Comitia non esse habita quo animo tulerit s(acra) or s(erenissima)⌈s(acra)s(acra) or s(erenissima)⌉ maiestas regia, ex illius literis Reverendissima Dominatio vestra inde etiam quid porro faciendum sit, intelliget.
De moneta quae scribit Reverendissima Dominatio Vestra, valde probata fuere s(acrae) or s(erenissimae)⌈s(acrae)s(acrae) or s(erenissimae)⌉ maiestati regiae. Cupit cum a Reverendissima Dominatione Vestra, tum a ceteris terrarum Prussiae consiliariis rationem sibi ostendi, qua efficere queat, ut deinceps a percutiendis nummis abstineant. Valde gratum fecerit Reverendissima Dominatio Vestra s(acrae) or s(erenissimae)⌈s(acrae)s(acrae) or s(erenissimae)⌉ maiestati regiae, si haec illi consilia rationesque perscriptas primo quoque tempore miserit. Neque enim obscurum est s(acrae) or s(erenissimae)⌈s(acrae)s(acrae) or s(erenissimae)⌉ maiestati regiae, quantum incommodi ex eo ad cunctas ditiones eius perveniat, quod contra edictum moneta nihilominus cuditur.
Domino Plothowski defuturus non sum ac enitar quantum potero, ut ne quid ei in urbe negotii exhibeatur.
De domino Costhka bene fecit Reverendissima Dominatio Vestra, quod eum ita humaniter accepit, nam inimicitias mortales amicitias vero immortales esse convenit apud christianum praesertim episcopum. Spero negotium illius tranquillum exitum et comicum habiturum.
Mandatum contra Alexandrum in manus meas perlatum non est, sed inquiram tamen, ubi sit. Sicubi repertum erit, mittam hidden by binding⌈[ittam]ittam hidden by binding⌉ Reverendissimae Dominationi Vestrae. Veniet brevi ipse dominus Czarnkowski, ex eo cognoscemus, quemadmodum se res habeat.
Quod tardius est absolutus Reverendissimae Dominationis Vestrae servitor, eo factum est, quod aegrotat s(acra) or s(erenissima)⌈s(acra)s(acra) or s(erenissima)⌉ maiestas regia, quae tamen est iam nonnihil recreata. Reverendissima Dominatio Vestra moram hanc boni consulet.
Opto Reverendissimam Dominationem Vestram diu esse incolumem et felicem. Cui me commendo.
Cracoviae, XI Octobris anno Domini MDXXXIX.
Eiusdem Dominationis Vestrae Reverendissimae servitor Samuel episcopus Chelmensis et vicecancellarius hidden by binding⌈[ancellarius]ancellarius hidden by binding⌉