Letter #2237
Stanisław AICHLER to Ioannes DANTISCUSCracow (Kraków), 1539-10-11
received 1539-10-21 Manuscript sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri, Domino, domino Ioanni Dei gratia episcopo Warmiensi, domino et patrono suo longe gratiosissimo
Salutem et felicitatem cum mei meorumque officiorum commendatione. Reverendissime Domine, Patrone incomparabilis et observantissime.
Quo cum affectu proximum Reverendissimae Dominationis Vestrae epistolium acceperim atque perlegerim, referre supervacaneum est. Gaudeo me rem gratam Reverendissimae Dominationi Vestrae fecisse versiculis meis qualibuscumque. Utinam vero ego tam splendide et tot laudibus Paraenesim Reverendissimae Dominationis Vestrae exornassem, quemadmodum par fuit et illa optime meruit. Ceterum restitutio poematis Reverendissimae Dominationis Vestrae non meo levi fragilique sed domini doctoris Hosii, veri Aristarchi, acerrimo iudicio confecta est. Ego certe id, quod potui, praestiti, enimvero mihi nil magis in optatis est, quam ut Reverendissimae Dominationi Vestrae quavis ratione gratificari queam.
Nulla nova scitu digna apud nos sunt praeter illud et satis calamitosum infaustumque, quod nempe Aenobarbus ille truculentissimus numerosissimis Turcarum copiis summa vi inexhausta crudelitate Castellum Novum oppresserit et tandem expugnaverit, non tamen sine maxima suorum clade, quae quidem tanta fuit, ut victor victus esse videretur.
Plura libenter scriberem, cum si quae digna haberem, tum si inter tot publica negotia vacaret.
Dominus parens meus Reverendissimae D(ominationis) or D(ominationi)⌈D(ominationis)D(ominationis) or D(ominationi)⌉ Vestrae addictissimus una cum noverca mea seu verius matre vicissim Reverendissimae Dominationi Vestrae omnia laetissima saluberrimaque precantur. Quod reliquum est me totum gratiae Reverendissimae Dominationis Vestrae etiam atque etiam studiosissime commendo, quam Optimus Maximus Christus incolumem omni prosperitatis genere quam diutissime accumulare dignetur.
Dat(ae) or Dat(um)⌈Dat(ae)Dat(ae) or Dat(um)⌉ Cracoviae, sabbato post Francisci, anno Domini MDXXXIX.
Reverendissimae D(ominationis) or D(ominationi)⌈D(ominationis)D(ominationis) or D(ominationi)⌉ Vestrae deditissimus clientulus, doctor Stanislaus Aichler