Letter #224
Ioannes DANTISCUS to Krzysztof SZYDŁOWIECKIValladolid, 1524-11-12
Manuscript sources:
Auxiliary sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Magnifico Domino et domino
Magnifice et Gratiosissime Domine. Humillimam servitiorum commendationem.
Cum certo sciam ea in notitiam Magnificentiae Vestrae ventura, quae ad longum serenissimae regiae maiestati descripsi, nolui prolixis meis litteris Magnificentiae Vestrae esse morosior, sed illa in compendium conferre, in quibus gratia et adminiculo Magnificentiae Vestrae plurimum egeo. Cum adhuc totus essem caesarianus, nulla mihi cum domino Antonio Rincone potuit esse consuetudo, qua de re cum nuper in curia christianissimi regis Franciae cum ipso domino Antonio multa sum locutus, obtinui ab eo, ne hanc meam inofficiositatem, si dici potest, aegre ferret. Rogavitque me cum aliquando ad Magnificentiam Vestram scriberem, illi eum summopere commendarem. Unde postquam hac in aula mihi est immorandum et salvus conductus, quem a
Dat(ae) or Dat(um)⌈Dat(ae)Dat(ae) or Dat(um)⌉
ex
Magnificentiae Vestrae deditissimus servus