Cum, Reverendissime in Christo Pater Praesulque dignissime, incidissem in hunc humanissimum iuxta atque doctissimum virum dominum ⌊Iacobum Dantiscum⌋, qui se in ⌊Belgas⌋ peregrinatione animum relaxaturus consulerat, visa est fortuna eam occasionem insperato obtulisse, quam saepius hactenus frustra mihi offerri optaveram. Quare cum non tam obstinaciter reluctaretur, cum conditionis m<e>ae tenuitas et Celsitudinis Tuae ratio quam magnopere urgeret hortareturque haud falso sperata humanitas tua in hoc rerum fastigio nihil immutata, non putavi temere committendum, quin hac fortunae benignitate usus amplitudinem tuam semel litteris convenirem, precatus veniam audaciae meae, quae nondum maturitate aetatis subacta, non tam potest ubique servare tuerique modum, quam frequenter eorum celsitudo requirat, apud quos se temere prostituit, aut quam ii forte faciles sint ad connivendum. Quod ut impetrem a Te, maxime confido exemplo paterno edoctus, quam nihil sit incertum sperare de humanitate tua, quem pro tuo erga litteras meliores studio magnopere complexus in familiam tuam asciscere dignatus es amicitiamque, quam utinam Celsitudo Tua sinat hereditario iure ad me devenire, ut nihil aliud reliquit moriens pater, que ad tuendam vitam relinqui consueverunt. Nihil me profecto beatius indicaverim. Nam eam et regi potentissimo non mediocri studio fuisse declarant magnificentissima eius in Te officia, que ut aliis maxima sint, ita Tibi non parum infra dignitatem litterarum et meritorum magnitudinem. Illis enim nullos non ⌊Europae⌋ praesules magnis spatiis antecellis. Nec enim scio, quod Te dignum faciat, qui solus ⌊patriae Tuae⌋ barbariei nomen, qua alioquin infamis erat, extriveris, que te talem tantumque tulit, quique unus sis plurimorum instar. Iam quod et liberalitatis Tuae fama a Deo hic inveteravit, ut altius rem expendentibus non minori gloriae usuique ⌊serenissimo regi Tuo⌋ fueris, dum te illi adiunxisti, ipseque vicissim quod te liberalissime complexus est, et haec latissime apud omnes percrebuerint, quam quod legationem illam apud ⌊caesaream maiestatem⌋ ex sententia felicissime confecisses, ea certe fama ubique de Te iactata magnopere semper erexit animum meum, ut et auderem, quod iamdiu animo agitabam, et id, quod alii liberalissime experti sunt, ego haud frustra a Te aliquod praesidium hisce studiis, quorum et Tu es studiosissimus dedicatissimusque, sperarem. Neque enim metui, ne solus inde reicerer, quo alii penitissime admissii fuerant, cum ea largitione usus sis, ut quo plures quotidie confluerent, eo maiore semper liberalitate magnificentiaque priorem vincere contenderes conarerisque. Vehementer dolet, quod nec te nec dominum ⌊Henemannum Rhodium⌋ doctissimum videre contigerit cum una ⌊Lovanii⌋ adessem, nam quamquam duodecimum dumtaxat annum agerem, tamen multa cum ⌊Germanis⌋ consuetudine usus et magna ⌊Germaniae⌋ praedicatione accensus vehementer in ea eruditionis cultiorumque studiorum laudem sum admiratus nec semel fama Tua acciti ad videndum accurrimus, quamquam non peri[tis] responderet fortuna, nam omnium novissime cum in magna procerum caterva in foro Lovaniensi astares nimis quam per transennam agnoscere licu[it] et pater ut rerum suarum ita et studiorum meorum indiligentissimus er[at], quod ni fuisset, minore verecundia doctior ad doctissimum nunc te scri[b]erem. Sed curae erit, ut id, quod eius culpa deest, maiore diligentia sarciatur, ad quod propositum promovendum utinam Celsitudo Tua dign[e]tur se demittere, facile pollicear, neque damno Tibi neque non honori aliqu[ando] futurum, si doctorum aliquas putes esse nugas, ut potentiorum plerique, et tu maxime facis. Nam et patris mei in psalmos labores plurimi fecisti et profusissima liberalitate prosequutus es, quod et in aliisfecisti, non dubito, quod iisdem munusculis liberalitatem tuam provocaverunt. Sed haec hactenus. Amplitudinem Tuam precor quam diutissime incolumem, cui me quam commendatissimum esse vehementer cupio.