Letter #2247
Stanisław HOZJUSZ (HOSIUS) to Ioannes DANTISCUSCracow (Kraków), 1539-12-07
received 1540(!)-12-30 Manuscript sources:
Early printed source materials:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri Domino, domino Ioanni Dei gratia Varmiensi episcopo, domino observatissimo
Reverendissime Domine, domine observatissime.
Salutem et servitutis meae officiosissimam commendationem.
Cum esset mihi facultas scribendi data ad Reverendissimam Dominationem Vestram, nolui illam praetermittere. Quin et libellum dono illi mittendum existimavi, quem gratum fore confido.
Novarum hic rerum nihil est, nisi quod caesar Turcarum utramque serenissimam maiestatem regiam ad nuptias invitavit. Missus est pocillator, dominus Thomas Soboczki, vel potius mittendus est, nondum enim pedem quoquam protulit.
Caesarem Christianum certum est per Gallias iter facere, atque constitiusse proximo mense Ianuario in Germaniam Inferiorem venire. Hoc rex Romanorum scripsit serenissimae maiestati regiae. Proficiscitur huc Rorarius, nuntius apostolicus, gladium regiae maiestati iuniori affert. Nunc est in Hungaria, regi Hungariae muneris loco fert rosam.
In Italia magna esse dicitur rei frumentariae penuria.
Deum precor, ut Reverendissimam Dominationem Vestram diu servet incolumem. Cuius me gratiae commendo.
Cracovia, septimo Idus Decembres, 1539.
Reverendissimae Dominationis Vestrae servitor deditissimus Stanislaus Hosius cantor et canonicus Varmiensis