Letter #227
Ioannes DANTISCUS to Piotr TOMICKIMadrid, 1524-12-19
Manuscript sources:
Auxiliary sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo Domino Cracoviensi et Posnaniensi Episcopo Rei Publicae Vicecancellario etc. datum ex Madrillis oppido regni Toleti 19 Decembris 1524.
Reverendissime in Christo Pater et Domine, domine gratiosissime. Humillimam ... [comenda]tionem.
Superiori die 12 Novembris praeteriti maiestati regiae [... omnem] [histo]riam, quae eo tempore habebatur, per m[ultam] [papyrum] descripsi et Dominationi Vestrae Reverendissimae seorsum ali[qua] [in] [cyphris], [quarum] scriba meus exemplum non fecit, [quae] [omnia] [per] postam ad urbem expeditam transmisi, et [illarum] [litterarum], [si] [forsan] non essent perlatae, iterum co[pias] [mitto], [ex] [quibus] intelleget Dominatio Vestra Reverendissima in quibus ha[ctenus] [cum] [domino] [doctore] [Bork] difficultatibus versati sumus [et] [quo] [tandem] [rem] [perdux]imus. Si dux Mediolani iam in [Cremona] [quodammodo] [cap]tus, iuridice contra hunc st[atum] [serenissimae] [reginae] [dominae] nostrae agere non poterit, p[raesertim] si stand[um] [erit] [pri]vilegiis serenissimi Friderici, [regi]s. Status iste [iam] [sic] [per] maiestatem caesaream confirmatus, deinceps reginali [maiestati] [erit] [pa]cificus, quemadmodum illum illustrissim[a] du[x] [mater] [tenuit] et possedit. Cum autem aliquando inter os [et] [of]fam [aliquid] [inter]cidere solet, dominus doctor et ego commodum [censuimus], [ut] [u]nu[s] hic nostrum, donec omnia per nos expedita firmarentur, maneret, sors autem super me cecidit, non tamen eo modo, quod me ultro ingesserim, ut dominus doctor testabitur; sed ne quicquam per me stetisse videretur, unde cum aliter fieri non potuit, hic maneo et pro solita mea fide, donec maiestati regiae visum fuerit, manebo, modo ista mansio non ex me ipso provenisse censeatur. Iam ego ferre possem, ab omni ambitione liber, quod alicubi in angulo non procul a Dominatione Vestra Reverendissima inglorius delitescerem, quod nemo mihi post Deum quam Dominatio Vestra Reverendissima efficere potest, in quam hic in terris omnis mea spes sita est. Nihil est, quod magis me hic angit, quam quod multas pecunias exposui et in dies expono, ne mihi aliorsum, quam fidei meae convenit, ascriberetur. Qua de re pauca annotare libuit, ex quibus praeter expensas non parva summa exposita dinoscetur. Postquam cum domino Ludovico Aliphio, collega meo, Venetiis primum applicuissemus, illi visum fuit, ut in vestibus luctus illic alloqueremur ducem, unde quisque nostrum eiusdem valoris pannum pro superiore veste, et subtus de serico raso, quod atlas vocant, pro saione emimus, constabat enim 33 ducatis. Quae vestis adhuc est Neapoli apud dominum Ludovicum. Si meminit Dominatio Vestra Reverendissima antequam Cracovia exirem, dixi, me pro expeditione de pecuniis mihi pro expensis datis 40 ducatos exposuisse. Immorati Venetiis et Ferrariae pro pompis nostris illis, qui nos curarunt, nomine istorum principum et cymbarum ductoribus pro parte mea 21 ducatos. Voluimus lucrari in equis, antequam triremem ascenderemus, postea vix nobis tantum pro eis solutum est, quantum in hospitio consumpserant. Pro triremi et itinere Venetiis emi lectum portabilem ligneum pro 3 ducatis et, quae ad lectum spectant, 6 ducatis. Dominus Ludovicus solvit pro naulo patrono. Postquam Barium venimus et dominus Ludovicus Neapolim inisset meque ad se vocasset, pro conductis equis usque Neapolim exposui ducatos 16, quando illinc erat exeundum versus Hispaniam, relicto lecto, uti voluit dominus Ludovicus, pro aliis equis dedi ducatos 50, per Italiam et ulterius pro bolletinis et conductoribus viarum expertis exposui ducatos 30. Huc veniens pro alio lecto ducatos 5, pro apparamentis et duabus aulaeis pro usu camerae et quibus equi, qui portant sarcinas, teguntur, ducatos 10, pro scutellis, discis mensalibus et aliis ad cotidianum usum necessariis ducatos 12, pro quattuor petiis argenti, vase, quo aqua funditur et 3 pateris 45 ducatos, pro panno, quo famulos ad hiemem et me vestivi 24 ducatos. Pro pellibus ovinis, quibus 3 vestes subduxi, 26 ducatos. Alia, quae minora sunt et quae ad cotidianum usum emuntur, omitto, hic enim in hospitiis et inter eundum nihil reperitur quam id, quod quisque secum portat. Summa istorum expositorum facit 318 ducatos. De expensis, nisi esset morosum, etiam dari ratio posset, sed haec, Deo bene favente, aliquando coram, ne cuiquam ansa calumniandi me relinqui possit. Haec ideo Dominationi Vestrae Reverendissimae descripsi et ingenue in illius notitiam pervenire volui, si forsan alia de me apud principes nostros haberetur suspicio, ut illam diluere possit. Nollem enim, donec spiritus iste in hoc est corpore, quod Dominatio Vestra Reverendissima propter me ruborem aliquem habere deberet, potius mallem me numquam esse natum, scio etiam, quod non mihi, sed Dominationi Vestrae creditur, quae, ut fortunis meis aliqua accessio fieri possit, in has legationes me struxit, in quibus, Deo bene favente, cum sic mihi est in fatis, ita me geram, quod nec mihi, nec Dominationi Vestrae Reverendissimae quicquam honesto contrarium impigi possit, cum hoc semper utili proponere consueverim. Proinde Dominationi Vestrae Reverendissimae, ut domino meo unico et clementissimo, humiliter supplico, si cognoverit, quod hoc duro et fideli meo servitio per nescio quas delationes, quas non metuo, vel in principum meorum indignationem, aut aliquam suspicionem, fidei meae non convenientem, incidere deberem, velit efficere, ut cum primis revocarer, ut me inde exonerare possem. Nullus est, cui non hunc honorem faveo, in quo sum hic, et certo etiam per salutem animae meae mihi credat Dominatio Vestra Reverendissima, quod mallem esse minimus apud Dominationem Vestram Reverendissimam scriba vel stabularius, quam hic agere et sinistrae suspicioni esse obnoxius . Scripsi in litteris ad principes meos, quod mihi restarent de omnibus hic et a domino doctore acceptis pecuniis quingenti ducati, de quibus, ut dominus doctor scit, quinquaginta iam desunt; accepi igitur ad fidem meam ab illo in mutuum centum ducatos, prius etiam centum de meis exposui, illos libenter impendam, saltem ut aliqua iniqua nota caream. De omnibus me ad dominum doctorem refero, qui, ut vir profecto bonus et integer est, quicquid de me dixerit, oraculum esse volo. Ille etiam aliquando referet, quam ego ex mandato Dominationis Vestrae Reverendissimae cum Aliphio collega meo patientiam habui etc. Non scripsi neque scribam, sed coram, ut in Deum spero, intelliget. Nihil est ab omni parte beatum. Alia non restant. Commendo me humillime favori et gratiae Dominationis Vestrae Reverendissimae, et rogo me magnifico domino Christofero Szidlovicio palatino Cracoviensi excuset, quod non scripsi, tot enim in domini doctoris expeditione se obtulerunt agenda, quae mihi fuerunt impedimento. Reverendissimo domino meo Praemisliensi omnia fausta precor et me illi et Dominationi Vestrae Reverendissimae iterum atque iterum commendo.
Ex Madrillis, oppido regni Toleti, 19 Decembris anno Domini 1524.
Eiusdem Dominationis Vestrae Reverendissimae humillimus servus Ioannes Dantiscus.