Letter #2278
Jan TARNOWSKI to Ioannes DANTISCUSCracow (Kraków), 1540-03-03
received Guttstadt (Dobre Miasto), 1540-03-23 Manuscript sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo Domino, domino Ioanni Danthisco Dei gratia episcopo Varmiensi etc., amico carissimo et observando
Reverendissime Domine, domine amice carissime et observande.
Officiorum meorum commendatione praemissa.
De isto canonico, qui et universum collegii sui ordinem vexat, et petulantia tum illi molestiam exhibet, tum magno debacchatur cum scandalo, egimus ex litteris Reverendissimae Dominationis Vestrae apud s(acram) or s(erenissimam)⌈s(acram)s(acram) or s(erenissimam)⌉ maiestatem regiam sane diligenter. S(acra) or S(erenissima)⌈S(acra)S(acra) or S(erenissima)⌉ maiestas sua interposita auctoritate sua datoque mandato ei dicit diem. Si se sisterit, aut si minus obiverit dictam diem, nihilominus agetur contra eum et decernetur, ut ne quicquam conari in posterum aut temere velit, aut omnino audeat. Speroque eius furorem compressum iri. Qua in re omnem adhibebo diligentiam et operam.
Quae vero in cedula adscripsit s(acrae) or s(erenissimae)⌈s(acrae)s(acrae) or s(erenissimae)⌉ maiestati suae per dominum Nipsitz referenda, cognita s(acrae) or s(erenissimae)⌈s(acrae)s(acrae) or s(erenissimae)⌉ maiestati sunt commemorataque nobis praesentibus. Sed miserum est horum temporum fatum aliquos esse principes, quorum cum exstare deberet in rem publicam Christianam cura, contra officium suum superinscribed⌈suumsuum superinscribed⌉ id committunt, quod cum pernicie rei publicae coniunctum sit. Dominus Deus et istis sanam restituat mentem, et omnia bene ac ad salutem Christianae rei publicae vertat.
Ego pro nostra veteri coniunctione mutuaque ac iucunda benevolentia written over e⌈eaa written over e⌉ Reverendissimae Dominationi Vestrae omnibus in rebus defuturus non sum, quae vel ad dignitatem illius, vel neBCz, 1597, p. 940gotia pertinebunt, utque id sibi persuadeat de me, etiam atque etiam rogo.
Commendo me Reverendissimae Dominationi Vestrae diligentissime et opto eam rectissime valere.
Datum III Martii, Cracoviae, anno Domini 1540.
Eiusdem Reverendissimae Dominationi Vestrae deditissimus Ioannes comes in Tarnow etc. subscripsit