» CORPUS of Ioannes Dantiscus' Texts & Correspondence
Copyright © Laboratory for Source Editing and Digital Humanities AL UW

All Rights Reserved. No part of this publication may be reproduced or transmitted in any form or by any means, electronic or mechanical, including photocopy, recording or any other information storage and retrieval system, without prior permission in writing from the publisher.

Letter #2280

Samuel MACIEJOWSKI to Ioannes DANTISCUS
Cracow (Kraków), 1540-03-04
            received Schmolainen (Smolajny), 1540-03-11

Manuscript sources:
1fair copy in Latin, autograph, in secretary's hand, author's signature, BCz, 1597, p. 949-954

 

Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus

 

Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino Ioanni Dei gratia Varmiensi episcopo, domino observatissimo

Reverendissime in Christo Pater et Domine, domine observatissime.

Officiosam servitiorum meorum commendationem.

De Alexandro Sculteti cum ita causam istam cordi esse videam Reverendissimae Dominationi Vestrae, mitto illi citationem. In urbe quoque providi, ut supplicatio eadem, quae missa est Reverendissimae Dominationi Vestrae, signaretur neque viciniori, sed Wladislaviensi episcopo causa committeretur. Ita utroque gladio, aut si altero satius videbitur Reverendissimae Dominationi Vestrae, contra illum pugnabimus. Erit in manu illius aut utroque, aut alterutro uti.

De domino Ioanne a Werden quod scribit Reverendissima Dominatio Vestra, voluissem quidem illi gratificari, sed aliter visum est maiestati reginali, quae in partes domini Schewka cum esset propensior, pervicit.

De fratribus in optimam partem accipiunt omnia serenissimi principes neque est, quod se animi angat Reverendissima Dominatio Vestra. Prospectior est omnibus pietas illius et religio, quam ut delationibus cuiusquam fides habeatur. Haec festinanter in multis et magnis meis occupationibus scripsi. Per dominum Plotowski copiosius.

Deus Reverendissimam Dominationem Vestram diu servet incolumem et felicem.

Datae Cracoviae, quarta Martii anno Domini M-o DXXXX-o.

Eiusdem Dominationis Vestrae Reverendissimae servitor Samuel episcopus Chelmensis et vicecancellarius

Postscript:

Quae hic aguntur, dominus Plotovski, qui hic rebus interest, rediens declarabit. Haec tamen summa est. Conventus hodie primum agi coeptus propter privatas altercationes, quae publica negotia remorabantur.

Caesar in Germaniam descendisse iam dicitur, ad quem profectus est rex Romanorum. A domino Laski allatae sunt litterae ex Constantinopoli, quibus scribit principibus Christianis indutias sex mensium a Turco concessas praeter Venetos. De rege Ioanne scribit, quod non satis amicum habeat caesarem, sed tamen et ipsi indutiae datae. A nostro oratore ex Turcia exspectamus litteras pro festo Paschatis. Quid afferent, non erit incognitum Dominationi Vestrae Reverendissimae. Regia maiestas iam convaluit in omnibus praeter pedes, nam illis ita uti non potest ut prius. Interdum tamen inambulat et proinde decrevit in Lituaniam mox a festo Paschatis proficisci. Alia non sunt et, si essent, vix prae meis occupationibus scribi possent.

Iterum me commendo Vestrae Reverendissimae Dominationi.