Letter #2281
Jan LATALSKI to Ioannes DANTISCUSCracow (Kraków), 1540-03-08
received Guttstadt (Dobre Miasto), 1540-03-23 Manuscript sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri Domino Ioanni dei gratia Episcopo Varmiensi, domino amico et fratri charissimo ac honorando
Reverendissime in Christo Pater Domine, amice et frater carissime ac honorande.
Agimus illi magnas gratias, quod nos et servitore, et litteris suis Reverendissima Dominatio Vestra viserit. Nos quoque eius valetudinem hisce litteris nostris visemus, quam illi longam et semper felicem precamur futuram.
Quod autem attinet dominum Alexandrum Sculteti, illius ecclesiae Varmiensis canonicum, dolemus plurimum contumeliam per eum Reverendissimae Dominationi Vestrae illatam libenterque videremus illum iam tandem dignam suo excessu poenam subiturum et eam ob rem locuti sumus cum sacra regia maiestate culpamque per illum admissam suae maiestati abunde declaravimus, ut illa permittente immo vero volente ipse canonicus per Reverendissimam Dominationem Vestram iuste puniatur et a sua protervitate deinceps coerceatur. Maiestas vero regia nihil aliud facere potuit, tantum citationem contra illum dandam decrevit.
Nova hic in praesens nulla sunt Reverendissimae Domiationi Vestrae merito scribenda. Dominus Hieronimus a Lasko palatinus Siradiensis ab imperatore Thurcarum rebus et vita salvis rediens ad serenissimum regem Romanorum recta profectus est et hactenus huc non rediit. Dominus Soboczki regiae maiestatis aulicus per suam maiestatem ad ipsum imperatorem Thurcarum in legatione missus propediem speratur venturus. Quidquid afferet, postea scribemus Reverendissimae Dominationi Vestrae.
Cui nos commendamus eamque felicissime valere optamus.
Cracoviae, die octava mensis Martii anno Domini M-o D-o XXXX-o.
Eiusdem Reverendissimae Dominationis Vestrae Ioannes archiepiscopus Gneznensis subscripsit