Letter #2282
Andrzej GÓRKA to Ioannes DANTISCUSCracow (Kraków), 1540-03-08
received Guttstadt (Dobre Miasto), 1540-03-23 Manuscript sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri, domino Ioanni Dei gratia episcopo Varmiensi, domino et amico observantissimo
Reverendissime in Christo Pater, domine et amice observantissime.
Post officiosissimam mei commendationem.
Ago Reverendissimae Dominationi Vestrae gratias, quod me litteris suis salutaverit. Fuit mihi iucundum simul etiam de Reverendissimae Dominationis Vestrae fausta et incolumi valetudine intelligere. Exposuit mihi nobilis dominus superinscribed⌈dominusdominus superinscribed⌉ Nicolaus Plotowski servitor Reverendissimae Dominationis Vestrae negotium, quod illi est permolestum, cum quodam improbioris notae canonico ecclesiae eius. Qua in re praestiti operam meam, quam potui maiorem, ut Reverendissimae Dominationis Vestrae conceptae de me opinioni et in hoc, et in multo maioribus officiis responderem.
Commendo me Reverendissimae Dominationi Vestrae et opto illam diutissime incolumem valere.
Reverendissimae Paternitatis Vestrae servitor Andreas comes a Gorka etc. manu sua subscripsit