⌊Sigismundus Dei gratia rex Poloniae⌋, magnus dux Lituaniae, Russiae, Prussiae, Masoviae etc. dominus et heres
⌊Woschkowa⌋ nobis adhuc visa non est, quare nihil est, quod illius causa Paternitas Vestra sit sollicita.
De ⌊Ioanne Blume⌋ quae ⌊⌋ Paternitas Vestra, ea nobis in praesentia facere minime licet. Graves enim sunt multorum de iis querimoniae, quibus id genus moratoriae praescriptiones per nos sunt concessae. Si quid tamen eius, quod petit Paternitas Vestra, fieri a nobis fas erit, post peracta ⌊comitia⌋ videbimus.
De ⌊fratribus⌋ excusationem Paternitatis Vestrae accepimus. De qua certo persuasum id habemus, quod nihil indignum faciat episcopo Christiano. Neque cuiusquam delationes tantum apud nos ponderis habere poterint, ut nostram de Paternitate Vestra in optimam partem opinionem imminuant. Probatur id nobis, quod tanta cura providet, ut ne res monasterii alienentur, ut ne solitudo sit in ecclesiis, ut ne fratres ipsi cuncto ⌊ordini⌋ invidiam conflent. Sed si Paternitas Vestra per eos, quorum interest magis, praelatos eorum eadem ista provideri posse putaverit, recte fecerit iudicio nostro, si non prius aliquid ipsa de fratribus his statuerit, quam ad patres sive praelatos eorum retulerit.
⌊Alexandri⌋ impuritas magnam nobis adfert molestiam. In ⌊quem⌋ ea, qua Paternitas Vestra postulat, animadversione utemur, sed inauditum condemnare nobis fas non est. Ubi reus peractus fuerit, dabit poenas improbitatis suae.
Bene valeat Paternitas Vestra.