Letter #2289
Samuel MACIEJOWSKI to Ioannes DANTISCUSCracow (Kraków), 1540-03-10
received Guttstadt (Dobre Miasto), 1540-03-23 Manuscript sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino Ioanni Dei gratia episcopo Varmiensi, domino observatissimo
Reverendissime in Christo Pater et Domine, domine observatissime.
Officiosam obsequiorum meorum commendationem.
De linteis pro roketis missis ago Reverendissimae Dominationi Vestrae ingentes gratias, relaturus si quando per occasionem licuerit.
Alexandrum Reverendissimae Dominationi Vestrae tantum exhibere molestiae doleo, sed spero fore, ut eum temeritatis suae brevi paeniteat. Indicta causa condemnari hominem fas non erat, sed incidet opinione omnium citius in laqueum, quem aliis paravit. Ego, quo magis rem hanc cordi esse intellexi Reverendissimae Dominationi Vestrae, hoc maiore studio contendi, ut quoad fieri posset, desiderio eius et voluntati satisfacerem.
De ceteris cortisanis sive harpiis Romanis quod postulat Reverendissima Dominatio Vestra, de eo in praesens agere visum non fuit. Cunctus nunc equester ordo Regni huius contra genus hoc hominum vehementer exarsit atque instat et urget s(acram) or s(erenissimam)⌈s(acram)s(acram) or s(erenissimam)⌉ maiestatem regiam, ut aditum eis ad honores ecclesiasticos intersaeptum esse velit. Quare quicquid in his comitiis de illis constitutum fuerit, hoc ipsum in Vestrae quoque Reverendissimae Dominationis ecclesia servari oportebit. Qua de re tum, cum peracta erit, scribam copiosius.
Dominus castellanus nihil est, quod se animi angat. Siquidem s(acra) or s(erenissima)⌈s(acra)s(acra) or s(erenissima)⌉ maiestas regia nullum dat irati erga eum animi signum, nihilominus recte faceret, BCz, 1597, p. 966 si aut ipse coram, aut per nuntium tantum et litteras se purgaret. Quod autem nihil de eo respondi Reverendissimae Dominationi Vestrae, factum est propterea, quod et cum fratre eius coram pluribus verbis egeram, et ipsi domino castellano scripseram.
Deus Reverendissimam Dominationem Vestram quam diutissime servet incolumem et felic paper damaged⌈[c]c paper damaged⌉em. Cui me commendo.
Dat(ae) or Dat(um)⌈Dat(ae)Dat(ae) or Dat(um)⌉ Cracoviae, X-a Martii anno Domini M-o D-o XXXX-o
Vestrae Reverendissimae Dominationis servitor Samuel episcopus Chelmensis et vicecancellarius