Letter #2290
Piotr GAMRAT to Ioannes DANTISCUSCracow (Kraków), 1540-03-10
received Guttstadt (Dobre Miasto), 1540-03-23 Manuscript sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri et Domino Ioanni Dei gratia episcopo Varmiensi, fratri et amico carissimo ac observandissimo
Reverendissime in Christo Pater et Domine, frater et amice carissime.
Salutem et omnem felicitatem, meique officiosam commendationem.
Quod Vestra Reverendissima Dominatio litteris suis me appellare voluit cunctaque felicia mihi precari, magnas illi eo nomine ago habeoque gratias. Ego vicissim Vestrae Reverendissimae Dominationi precor longam valetudinem affluentemque felicitatem. Ignoscet autem mihi, quod his litteris manu mea non subscripsi. Nam dominus Plotowski ad me venit, tum cum in senatum iam prodibam.
Quod attinet negotium Alexandri Sculteti, adhibui omnem operam et diligentiam, ita ut voluit Reverendissima Dominatio Vestra, atque diligenter institi, ut sacra maiestas regia in hominem ita, ut meretur, animadverteret. Citatio iam missa est. Non dubito, quin reliqua quoque Vestrae Reverendissimae Dominationi sint ex animi sententia cessura, quam ad rem operam quoque meam numquam defuturam illi polliceor. Si quid erit praeterea, in quo opera mea alicui usui esse possit Reverendissimae Dominationi, nullam de illa bene merendi occasionem praetermittam.
Quod reliquum est, opto Vestram Reverendissimam Dominationem quam diutissime saluam esse et felicem.
Cuius fraterno amori et beneuolentiae me commendo.
Cracovia, die X Martii anno Domini MDXL.
Petrus a Gamratis Dei gratia episcopus Cracouiensis