Letter #2292
Jan TARNOWSKI to Ioannes DANTISCUSCracow (Kraków), 1540-03-10
received Guttstadt (Dobre Miasto), 1540-03-23 Manuscript sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo Domino, domino Ioanni Dantisco Dei gratia episcopo Varmiensi etc., amico carissimo et observando
Reverendissime Domine, domine amice carissime et observande.
Quamquam ad litteras Reverendissimae Dominationis Vestrae nuper iam respondi, tamen discedentem hinc dominum Plotowsky sine meis ad illam litteris dimittere nolui. Quibus eam saluto et opto, ut omnia Reverendissimae Dominationi Vestrae, quae cupit, bene ac feliciter eveniant.
Ceterum pro meo veteri written over e⌈eii written over e⌉ et summo erga Reverendissimam Dominationem Vestram amore, me illi commendo meaque studia officia omnibus in rebus ad eam defero, quae in Reverendissimam Dominationem Vestram summa semper exstabunt.
Dominus Deus faxit precor, ut Reverendissima Dominatio Vestra diutissime felisicissimeque valeat.
Dat(ae) or Dat(um)⌈ Dat(ae) Dat(ae) or Dat(um)⌉ Cracoviae, X Martii anno Domini 1540.
Eiusdem Reverendissimae Dominationi Vestrae deditissimus Ioannes comes in Tharnoff, castellanus Cracoviensis etc. etc. manu sua subcripsit