Letter #2296
Helius EOBANUS Hessus (KOCH) to Ioannes DANTISCUSFrankfurt am Main, 1540-03-20
received Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1540-07-21 Manuscript sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Amplissimo principi ac domino, domino
Salutem.
Vivo equidem vitamque extrema per omnia duco.
Ne dubita, nam vera vides, hactenus, Dantisce, praesulum decus eximium, optimi poetae verba ad te uti libuit, quibus ille suam
Postrema tua cf.
Nunc video nec opibus nec potentia te immutari, o constantem, o principe viro dignum animum. Verum ego nunc enkomion in te scribere, minime omnium constituo, hoc reticere non possum, immo satis admirari nequeo, unde factum sit, ut vtrumque te et me fama mortis alterius fefellerit. Nam idem de te mihi, quod tibi de me, nuntiatum fuit, sed hae{ae} fabulae fere ad vitam longiorem pertinere solent. Itaque illa facile contenentes, ea potius, quae nos donec vivimus, decent, agemus et cogitabimus.
Ego, ut scias, Amplissime Praesul, iam in scribendi fastis Christianis totu, tibi certo dedicandis, totus sum. Indignus enim sim, in quem tanta beneficia conferas, si non aliqua ex parte respondeam. Si Tuam Celsitudinem unius tantum libelli silvarum inscriptio sic delectavit, ut etiam praemio non mediocri dignandum iudicaris, quid facies, ubi libros duodecim fastorum Christianorum tuo nomini consecratos tuumque nomen praeferentes, conspexeris. Quem librum, si me Deus absolvere volet, spero futurum instar omnium, quos umquam ante hoc tempus scripserim. Continebit enim historiam evangelicam universam, tum acta apostolica et multas historias, quae nostris temporibus contigerunt. Propositum tuum, Reverendissime Praesul, de instituenda tuis bibliotheca vehementer laudo atque utinam ad eam rem auxilio esse queam, nihil me gravarit vel hoc tantum nomine
Valebis igitur, optime atque amplissime antistes, mihique, ubi poteris, animum Tuae Celsitudinis significari facies. Saluta, si forte tecum sunt, fratres tuos,
Dat(ae) or Dat(um)⌈Dat(ae)Dat(ae) or Dat(um)⌉
Tuae Celsitudini unice deditus