Letter #2297
Piotr GAMRAT to Ioannes DANTISCUSCracow (Kraków), 1540-03-22
received Marienburg (Malbork), 1540-05-10 Manuscript sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri, domino Ioanni Dantisco Dei gratia episcopo Varmiensi, fratri et amico carissimo ac honorando
Reverendissime in Christo Domine, frater et amice carissime et honorande.
Salutem et omnem felicitatem meamque commendationem.
Habiturus est istic nobilis Bartholomeus Comorski nomine bonorum suorum hereditariorum coram optimatibus et dominis consiliariis terrarum Prussiae actionem cum adversario suo Ioanne Rosthembarg. Causam itaque illius Vestrae Dominationi Reverendissimae quam diligentissime commendo atque ab illa maiorem in modum peto, ut benignum et favorabilem huic nobili sese exhibere ac consilio et auxilio esse dignetur assistatque illi et efficiat opera et auctoritate sua, ut is Comorski iustitiam semotis quibusvis procrastinationibus consequi possit, iam enim miser facultatibus suis exhaustus est, causam hanc cum adversario sex annis prosequendo.
Non dubito id Dominationem Vestram Reverendissimam mea causa facturam, ego vicissim omni officiorum genere sarcire illi curabo. Meque illius favori et benevolentiae commendo Vestramque Dominationem Reverendissimam diutissime et felicissime valere cupio.
Datae Cracoviae, die XXII-a Martii anno Domini M-o D-o XXXX-o.
Eiusdem Dominationis Vestrae Reverendissimae Petrus Dei gratia episcopus Cracoviensis