Recte facis, quod crebro litteras ad nos mittis et de multis ac variis rebus et negotiis cum nostris, tum externis atque alienis nos efficis certiores, quare scias hanc tuam diligentiam nobis non vulgariter esse commendatam, pro qua tu etiam gratiae nostrae fructum olim experiere.
Hortamur autem te, non intermittas istic apud ⌊cesaream maiestatem⌋ res nostras prosequi, maxime quod ad ducatum Barensem attinet, cuius pacificam possessionem nos nondum assecuti sumus, nam, ut scis, arx Barensis nondum nobis restituta est. Itaque (prout etiam alioqui aliis litteris tibi mandavimus) insta, urge et perfice apud eandem cesaream maiestatem, ut nobis etiam arx ipsa restituatur. Nihil enim iniquum postulamus, contendimus pro eo dumtaxat, quod nostrum proprium est, nihil alienum desiderantes. Des igitur operam adhibitis etiam precibus, ne ⌊maiestas sua⌋ patiatur nos ulterius in possessionibus nostris detrimentum pati, quin eas nobis pacifice imperet resignari et dimitti.
Significatum est nobis praeterea, quomodo illustris dominus Franciscus Sfortia pro ducatu Barensi ad iudicium ⌊caesareae maiestatis⌋ nos aut vocaverit aut omnino brevi vocaturus est. Quam rem nos eo aequiori animo ferimus, quod non dubitamus ius nostrum, quod ad eundem ducatum nobis competit, cum ⌊caesareae maiestati⌋, tum omnibus, quorum interest, clarius et lucidius inde fieri posse. Sed cum illustris dominus Franciscus Sfortia dux pro ducatu Barensi, ad quem nullum ius habet, nos impetat, nos vero ad ducatum Mediolani plenum et perfectum ius habeamus, nihilominus tamen pro ducatu Barensi respondere non abnuimus, modo rogamus ⌊cesaream maiestatem⌋, quam et tu verbis nostris roges, ut cum primum de ducatu Barensi nobis lis movebitur, sua maiestas unico atque eodem iudicio unoque
actionis contextu causam etiam ducatus Mediolanensis atque ita et civitatis Cremonensis, ad quam etiam ius habemus, diiudicare, determinare et diffinire iubeat. Id nos paribus, vel etiam maioribus officiis ac meritis suae ⌊maiestati caesareae⌋ rependere semper praesto erimus.
Significasti nobis posterioribus litteris a te ad nos scriptis, quomodo Antonius de Comitibus iterum a ⌊caesarea maiestate⌋ ad ducem Moscorum legatus mitti deberet, pacem videlicet inter nos et eundem ducem compositurus. Nos quidem mallemus ⌊maiestatem suam caesaream⌋ a mittendis ad ipsum ducem legatis prorsus abstinere, praesertim quod ad negotium pacificationis attinet, propterea quod experientia didicimus barbarum et plus solito sibi fidens ingenium talibus legationibus non modo <non> mitescere, sed etiam efferacius atque insolentius reddi. Proinde, si furere coeperit et in auras saevire, non perinde tanti existimamus, quemadmodum forte homines suspicantur. Expertus est enim et ipse aliquot proeliis, quod sibi conatus eius non successerunt. Sed nos ⌊caesareae maiestatis⌋ voluntati contraire nolumus neque enim nobis id licet. Illud tamen satis mirari nequimus ⌊suam maiestatem⌋ a nobis minime rogatam tot legationes ad ⌊Moscoviam⌋ mittere, a qua, si id peteremus, vix obtinere speraremus. Sed utcumque est, tu cura desque operam, quantum tibi licuerit, ut negotium nostrum cum eodem Moscorum duce ex tot legationibus quam minimum difficultatis habeat et quibuscum mandatis idem legatus illuc profecturus est, quidque illi iniungetur et quae ⌊caesareae maiestatis⌋ intentio fuerit, quam plenissime poteris, nos litteris tuis per primum nuntium facias certiores.
Proxime praeterito mense Iunio abunde, ut opinamur, tibi descripsimus, quomodo res Prussiae transigerimus, sed fortassis
litterae nostrae adhuc ad te perlatae non erant, tunc, cum tu ad nos novissimas litteras dabas, tamen interea temporis existimamus tibi iam redditas esse. Quae si, ita ut opinamur, tibi redditae sunt, poteris ex eis intelligere nos in hoc toto negotio, quod cum magistro Prussiae gessimus, nihil a boni principis et Christiani regis officio ulla in parte deflexisse nec in ea concordia de religione ne tantillum quidem cum illo egisse, multo minus de conubio filiae nostrae, de quo ne somniavimus quidem umquam. Quare quoties e re fuerit, habebis, quod curiosis istis et suspiciosis respondeas, nos enim elegimus potius eam pacem, quae pro ratione temporis contingere potuit et visa est solidior, quam omnino necessitate et furore bellico terras et hereditatem nostram et regni nostri repetendo omnia vastare et destruere, considerantes alioquin iam pridem in Prussia non de ordine solum, sed de tota prorsus religione actum esse.