Reverendissime in Christo Pater et Domine, domine multa colende observatione.
Salutem et sui officiosissimam et fraternam commendationem.
Consilium hoc
illustrissimi
domini ⌊ducis⌋ vestri, quod ex litteris Vestrae Reverendissimae Dominationis accepi, etiamsi mihi propter eius erga suam rempublicam studium et rerum tractandarum eam, quam litterae Vestrae Reverendissimae Dominationis declarant, utilitatem non potest displicere. Cum tamen praevideam in hoc Lithuanico itinere conficiendo minus commodam fore cum ⌊regia sacra maiestate⌋ conferendi rationem, non illam tunc de iisce rebus conveniendam censerem, maxime autem quod nusquam antequam ⌊Vilnam⌋ perventum fuerit, una diutius nocte sit commoratura. Quod Vestra Reverendissima Dominatio meis ac aliorum interpellationibus inclinata, auctoritatem suam apud
illustrissimum
dominem ⌊ducem⌋ pro nobili ⌊Golynski⌋ interponere est dignata, grata mihi fuit haec Vestrae Reverendissimae erga me benevolentia
<e>
significatio. Si tamen tam atrox ac nefarium facinus ab eo commissum antequam ex litteris Vestrae Reverendissimae Dominationis cognovissem, non commisissem profecto, ut tanta truculentia meae deprecationis uteretur patrocinio, verum ego multorum mihi coniunctissimorum hominum et eorum, quibus non libenter aliquid negare soleo, contentionibus expugnatus, patrocinium meum pro eo scelere, quod ego levem aliquam noxam sum arbitratus, fuisse interponere non sum veritus habeoque gratiam tam efficacem apud Vestram Reverendissimam Dominationem meam interpellationem fuisse.
Dabo etiam operam, ut eam Vestrae Reverendissimae Dominationis erga me voluntatem mihi gratissimam esse Vestra Reverendissima Dominatio semper intelligat. Cui me officiosissime commendo quamque diutissime ac feliciter dominus Deus valere fa[ciet].