Letter #232
Ioannes DANTISCUS to Sigismund I JagiellonMadrid, 1525-02-07
Manuscript sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Serenissima Regia Maiestas et Domine, Domine clementissime. Post humillimam perpetuae meae servitutis commendationem.
Cum tandem per pestes, bella, aestus et mille alias incommoditates ac per tot rerum discrimina 1524-09-19⌊19 Septembris1524-09-19⌋ ad aulam
Discessit
Scribi nequit, quantum me istae morae discruciant; incidimus in pessima tempora, neque mari, neque terra securus haberi potest transitus, sic omnia his bellis sunt perplexa, neque commeatus sive salvi conductus prosunt, qui, ut certo hic intellexi, non solum
Mitto etiam investiturae et omnium aliar[um] scripturarum copias. Hoc tempore aliud expedire nequivimus. Ius tertii reservatum est, de quo omnino ducem Mediolani acturum ferunt, praesertim in hac ultima desperatione, quae eum in praesens exagitat, sed optima me habet spes, cum adeo sit extenuatus aereque exutus, ut aegre se Cremonae captivus fere contineat, quod Neapoli, ubi venalia sunt omnia, parum proficiet. Auro igitur agendum erit etc.
Quomodo ego
Post abitionem domini doctoris Borck scribebantur huc varia nova, quomodo Gallorum exercitus ex obsidione Ticini hoc est Papiae fuerat repressus, multis ibidem occisis et plerisque de primoribus viris desideratis, et quod retrocessisset usque ad Ast, Subaudiae oppidum. Dicebantur etiam multa alia gloriosa, ut fortassis caesari aegro aliquod levamen fieret, sed paulo post longe ab his diversa nuntiabantur: regem Galliae mille equites gravis armaturae et quattuordecim milia peditum ad dominium pontificis et regnum Neapolitanum occupandum misisse. Quae novitas, cum per oratorem Florentinum
De rege Angliae et quibusdam Germanis principibus etiam ambigitur. Mittitur itaque ad illum orator, ut aperte mentem suam, quid in hac tragoedia agere decrevit, declaret, item alius ad Germaniam, qui etiam ad Maiestatem Vestram Serenissimam, ut intellexi, cum vellere aureo et cum quibusdam mandatis pro extorri Daciae rege et fortassis pro magistro (quod tamen non credo) venturus est. Magister enim Prussiae, tum quod Lutheranus est, tum quod aperte cum Gallorum rege sentiat, male hic audit. Nuntius illius, de quo in novissimis scripsi, nihil cum huc venisset exponere voluit, sed recta ad dominum marchionem Ioannem Brandeburgensem Valentiam divertit et nuper cum eo huc rediit, unde me protinus ad dominum magnum cancellarium contuli exposuique illi, volens expiscari, quid ab his moliretur, quod cum hic nomine Serenissimae Maiestatis Vestrae agerem, non fore inconveniens, me dare operam, ut rescirem, si quid ab hostibus, quod regio honori et bonae existimationi Serenissimae Maiestatis Vestrae esset contrarium apud maiestatem caesaream proponeretur, ut illis et respondere et maiestatem caesaream de causa, sic ut se veritas habet, informare possem. Dominus cancellarius respondit, quod nihil istiusmodi intellexisset, saltem quod magister in Spirensi conventu a suis fuisset revocatus et quod hic propter Lutherum et Gallos non haberet gratiam, si tamen tale aliquid ad maiestatem caesaream perveniret, me illico certiorem redditurum. Dixit etiam, nuntios Mosci esse in itinere ad Hispaniam de pace cum Maiestate Vestra tractaturos per caesaris medium. De his etiam, ut prius scripsi, fortassis expediret, ut scirem, quid Maiestas Vestra Serenissima me velit hic facere. Nuntii regis Daciae exulis, qui huc pariter cum hoc magistri applicuerunt, ab eo et marchione Ioanne male sibi timent, ne rebus illorum officiant. Amor iste [quondam] inter istum regem et principem in amarum conversus est odium. Iste bonus rex quaerit omnes modos, quibus restitui posset, sed ab arido pumice aquam postulat. Misit huc libellum et illius auctorem, quo se a criminibus illi ab electo novo rege et a Lubecensibus, praeterea a Danis et Suetis obiectis, expurgare nititur. Quem ego hic a capite usque ad calcem perlegi. Quod si consequi poterit, aliorum sit iudicium.
Nova alia in praesens non habentur, quam quae Maiestas Vestra Serenissima ex litteris caesaris ad pontificem intelleget. Fertur tamen adhuc caesar in Italia non contemnendum habere exercitum in Papia, Cremona et circum, numero, ut aiunt, triginta milium, qui parati sunt cum Gallis confligere, modo daretur copia, et quod Veneti adhuc cum caesare in fide maneant. Orator illorum pro magnis pecuniis vult deponere, quod a foederibus non recedent. Dicunt etiam de quibusdam Germanorum copiis, quas Ferdinandus archidux mittit. Conscribuntur hic etiam milites, quos classe, quae ad Indiam erat instructa, in Apuliam caesar traicere decrevit. Sunt etiam aliae caesarianae gentes in finibus circa Perpinianum. Pecuniae item, ut solet in extrema necessitate fieri, modis omnibus et vix ante auditis, conquiruntur, et credo, quod haberi possint, sed mora mihi suspecta est. Ego hanc aulam adeo extenuatam, ut nunc est, numquam vidi; quicquid pecuniarum acquiritur, exercitibus mittitur. Penuriam interdum caesar usque ad incommoditatem suffert, modo bellicae gentes alantur; in illas omne, quod haberi potest, congeritur. Maiestas caesarea adhuc ista, quam iam satis longo tempore patitur, quartana vexatur, paulo ante duplicatam se fecit, hoc est duobus diebus cruciabatur et duobus aliis remittebatur. Hoc tempore in priorem punctum rediit; nulla tamen subest suspicio periculi maioris.
Soror eius, desponsata regi Portugaliae, illac nuper est missa, alia, quae vidua est, hic agit.
Cum nuper essem, ut supra descripsi, apud dominum magnum cancellarium et dicebam me ad Maiestatem Vestram Serenissimam scripturum, rogavit me, ut illum plurimum Maiestati Vestrae commendarem, exosculaturque more Hispano manus Maiestatis Vestrae Serenissimae et pollicetur se illius bonum servitorem. Magna me humanitate prosequitur, de rebus secretioribus etiam interdum mecum occlusus conferre solet. Hinc est, quod mihi dedit copias has ad pontificem insertas, et spero, cum iam res ducis Francisci Mediolani penitus inclinatas videt, quod partibus nostris sincerius favebit.
De exitu hinc nostro paulo ante in consilio erat conclusum, quod in fine mensis praeteriti caesar versus Hispalim, quam Siviliam vocant, se conferre debuit, ob aeris commoditatem; et cum haec pontificis defectio fuit intellecta, mutata est sententia. Ex eventu huius belli sedes mutabimus. Speratur enim hic certo et brevi inter Gallos et Caesarianos futurus conflictus. Ego adhuc finem non video.
Alia hoc tempore scientia Maiestatis Vestrae Serenissimae digna se non offerunt; si quid novi emerget, per omnem opportunitatem opera a me dabitur, quod cum primis in notitiam Maiestatis Vestrae Serenissimae perveniat, unum hoc solum rogo, hoc unum deprecor et per Deum immortalem Maiestatem Vestram Serenissimam obtestor, ut me de mente sua super hac mora, quam hic facio, quantum potest fieri citius certiorem reddat. Iam sex menses praeterierunt, quod nullas accepi litteras; in qua animi versor inquietudine, Deo notum est, qui Maiestati Vestrae Serenissimae diu incolumem et felicem aetatem atque contra omnes suos hostes victoriam concedat, meque hic mori non permittat, donec more Hispano coram manus Maiestatis Vestrae Serenissimae exosculer. Cui me et longam meam servitutem suppliciter commendo.
Ex
Serenissimae Maiestatis Vestrae humillimus servus
Postscript:
Cum iam istas concludere volui litteras, venit mihi in [mentem], ut absolutionem hinc domini doctoris Borgk Maiestati Vestrae Serenissimae describerem, quod supervacaneum non censui futurum. Habitis iam omnibus litteris a caesare subscriptis et sigillatis et tota negotiorum expositione, venimus ad caesarem, qui quoniam magnus cancellarius non aderat, significavit nobis, si eum alloqui vellemus, ut hoc sermone Italo fieret. Itaque cum post missam, quae illic habebatur, maiestatem illius accederemus, grato nos vultu admisit. Exorsus est dominus doctor lingua Itala, quam apprime novit, et habuit imprimis maiestati illius gratias pro tam iusta et benigna expeditione, offerens se quam primum ad Maiestatem Vestram Serenissimam perveniret, ea omnia ex ordine relaturum etc. addens in fine rogando, ne illius maiestas delatoribus umquam crederet, qui mutuo fraterno amori inter Vestram et illius maiestatem invidentes, turbare eum fortassis niterentur, certum habitura, Maiestatem Vestram Serenissimam tam constantis et perfecti principem animi esse, qui non tam facile ut plerique a concepta semel amicitia deflecteretur, et si quid istiusmodi illius maiestati deferretur, me qui hic Serenissimae Maiestatis Vestrae nomine remanerem, certiorem redderet, unde et respondere et id Maiestati Vestrae Serenissimae describere possem. Maiestas sua caesarea alacri vultu statim subintulit: quod hoc tempore alia non potuit fieri expeditio, boni igitur consulere deberemus; se tamen semper, quantum illi conveniret, libenter Maiestati Vestrae gratificaturam, et licet quaedam et dicta et scripta fuissent, illius maiestati tamen se fidem non adhibuisse, numquam se etiam ansam daturam, qua conceptus iste mutuus amor corrumpi possit, Maiestatemque Vestram sedulo pro bono fratre et loco patris se habituram, neque sibi aliter umquam de illa persuasisse et si quicquam contrarium sibi exponeretur, me hic in aula illico certiorem facturum. Deinde et ego Germanice in priorem fere sententiam pauca in compendio rettuli et in fine rogavi, cum mihi in illius aula esset immorandum, me solita sua gratia prosequeretur. Quod se facere libenter pollicebatur, Germanice addens: So viel myt muglich. Sic demum dominus doctor manus illius maiestatis exoscula ri more patrio voluit, ad quod nequaquam consensit, sed data illi manu, ut apud nos usu receptum est, benigniter et donatum a se dimisit. Haec igitur ad longum Maiestati Vestrae Serenissimae descripsi, ut inde quis illius erga Maiestatem Vestram Serenissimam sit animus, liquidius cognoscatur, et ne promissa nostra, quod numquam est futurum, alios haberent eventus, sicut hoc Maiestas Vestra Serenissima pro incomparabili sua prudentia bene moderabitur. Alia ex reverendissimo domino meo Cracoviensi episcopo Maiestas Vestra Serenissima intelleget.
Haec cum scripsissem venerunt ad deversorium meum, missi ad me a maiestate caesarea, reverendi domini Baltazar, propositus de Waltkirchen et doctor Wolfgang Brantner, ordinis Sancti Georgii coadiutor, consiliarii et secretarii maiestatis caesareae, exposueruntque mihi illius maiestatis nomine, quomodo nuper ex conventu Nurnbergensi imperiali maiestati caesareae ab omnibus principibus et statibus ibidem constitutis, scriptum fuisset, illius maiestatem rogando et hortando, ut bello, quod inter Maiestatem Vestram Serenissimam et
illustrissimum dominum magistrum Prussiae fuit et per quadriennales indutias interceptum esset, tandem finem imponeret; unde cum maiestas caesarea secum reputaret, quam hoc bellum Reipublicae Christianae hoc praesertim tempore perniciosum foret, si iterum recrudesceret et quod indutiae ac compromissum desuper factum, pro futuro Aprili exspiraret, curae haberet summopere, ne deterius quicquam ad utramque partem inde oriri possit, ut bonis mediis componeretur. Dedisset itaque magnam operam superioribus annis et per oratores et per litteras suas ad arbitros, ut negotium hoc aggrederentur, et paulo ante etiam dominus
Serenissime Rex et Domine, domine clementissime. Peto mihi a Maiestate Vestra Serenissima dari veniam, quod sic incomposite et tumultuarie has conscripsi, eum enim ad modum, ut mihi afferuntur, negotia annoto; paulo ante accepi, quis iste erit orator, qui cum caduceatore sollemniter ad Maiestatem Vestram Serenissimam cum vellere aureo ac aliis rebus mittetur. Est unus ex his, qui in causa magistri Prussiae apud me erant, dominus Wolfgangus Prantner, legum doctor, ordinis Sancti Georgii, quem Maximilianus caesar, cui Deus Optimus Maximus aeternam det beatitudinem, in Aus[tria] [in]stituit, coadiutor. Erat is apud illius maiestatem praeclarissimae memoriae secretarius praecipuus, et nunc hic cum domino praeposito supra descripto omnes imperii res in consilio derigit; iuvenis profecto praeter bonas litteras, quibus affatim abundat, virtuosus, sincerus, apertus ac singulari humanitate rerumque gerendarum peritia praeditus. Estque mihi antiqua et multa cum eo familiaritatis consuetudo, et quam diu hic fui, non vulgare studiorum commercium. De exitu tamen illius adhuc certo nescitur, ipse etiam tam longinquum iter ingredi non vult sine sufficienti viatico. Si veniet, onustus ut reor, plurimis negotiis neque ingratus se ad Maiestatem Vestram Serenissimam conferet. Ex eo intellexi, cum hodie mecum pranderet, quod heri, quae fuit mala, ut hic vocant, dies caesaris, illius maiestatem febris omnino deseruisset, habeturque spes, quod ex ea aegritudine iam penitus sit liberata. Unde cras ad congratulandum illius maiestati in aulam sum iturus et nisi me haec scriptio et postae huius expeditio retinuisset, hodie hoc confecissem, sic ipse dominus doctor, ut facerem hoc, apud me instabat, ob nullam fortassis aliam causam, ut suspicor, quam quod libenter videret, quod cum domino marchione Brandeburgensi illic convenirem, vel quod forsan maiestas caesarea de illius ad Maiestatem Vestram Serenissimam profectione mecum loqui decreverit. Quodcumque erit, brevi experiar. De vellere hoc aureo, quod ferri debet ad Maiestatem Vestram Serenissimam, certo mihi credat, quod quemadmodum nihil de illo in commissis habeo, sic etiam ne verbum quidem feci, magnus tamen cancellarius, ut Maiestati Vestrae ex Valle Oleti 12 Novembris scripsi, ultro de eo mecum sermonem habuit, quod domino Ioanni Hannard velleris haec oblatio ad Maiestatem Vestram fuisset commissa, et cum hoc non fecisset, maiestati caesareae non parum displicuisse, meque in praesentia illius missio praeteriisset, ni ab hoc domino doctore fuissem factus certior. Haec igitur scribo, ne viderer hoc praeter mandatum Maiestatis Vestrae Serenissimae hic sollicitasse, ex quo ne latum unguem quidem velim egredi. Sunt iam fere sex anni, quod Maiestas Vestra Serenissima Barchinonae in hunc fuit ordinem adscripta; ceteris electis, ut serenissimo regi Hungariae et Daciae, nunc extorri, dudum ordo iste est allatus, cur tam diu dilatio haec cum Maiestate Vestra Serenissima est facta, non caret misterio.
Res Prutenae, quomodo hic tractantur, procul dubio Maiestas Vestra Serenissima satis intellegit. Nisi huc nuntius magistri ad marchionem Brandeburgensem venisset, status imperii ex conventu Nurenbergensi vix maiestatem caesaream, ut se his rebus interponeret, movissent. Itaque ad instantiam magistri magis, quam istorum statuum ulteriores petuntur indutiae, quae cum exspirabunt priusquam haec mea scripta, ut reor, ad Maiestatem Vestram Serenissimam perferentur, serio magis res agenda esset, ut hoc quod reliquum est hostibus quantocius occuparetur. Ius omne hac tempestate in armis est et quemadmodum fieri videmus fere ab omnibus aliis, praesertim a primis orbis nostri gubernatoribus, quod is qui potior armis est, iure etiam potior esse dicatur, nihil commoditatis esset omittendum, ut id haberi possit, unde mala tot tanto tempore manarunt. Semper postea de iure facilius responderi possit, certo credo. Si caesar vel rex Galliae iure vel iniuria orbem omnem sub diciones suas cogere possent, facerent et iuris peritis disputationes relinquerent. Nihil tam interest, ut Cicero pro Publio Sextio inquit, quam ius et vis, et ubi vim volumus, extingui ius necesse est. Cum itaque vis nunc ubique dominetur, cur nos nisi iure expostulare cum hostibus volumus? Si illi eam haberent potentiam, qua[m] velint, dudum de iure actum esset. Haec non ideo scribo, ut meam sententiam, quae pro rudi meo ingenio est nulla, edicerem, sed ut hominum istius aevi mores et ea, quae hoc tempore usu recepta sunt, accuratius animadverterentur. Est olitor etiam saepe cf. Adagia 1526 No. 501 ⌊opportuna locutuscf. Adagia 1526 No. 501 ⌋. Venerunt huc iterum, cum ista scriberem, ex Lugduno nova, quod Turcarum imperator esset mortuus. Si deterior non deberet succedere, utinam se res sic haberet; sunt tamen hic, qui hoc a Gallis fictum dicant, ut de Turcis cura non habeatur, et ipsi interea votis suis potirentur. Dicebatur etiam paulo ante, quod magis credo, Turcam ipsum peritissimum navarcham suum cum quadam classe parva ad metienda litora, portus et stationes navium commodas circum Apuliam et Siciliam misisse. Quid hoc sibi velit, facilis est coniectura. Dii faxint, ut nos aliquando ab illis modis etiam quibuscumque pacem habere possimus et quod huc ad has regiones cum viribus suis diverteret, pacem inter istos principe[s] [facturus], aliud non video remedium. Hic pro novo bello, v[el] [potius] hoc antiquo restaurando, ut prius scripsi, miris modis pecuniae quaeruntur habiturusque est caesar denuo iudicium cum his, qui cum communitate superioribus annis in eum conspirarunt, licet omne illis delictum per illius commissarios fuerat remissum, congereturque non parva, ut multi autumant, pecuniae summa, si eo modo cum his procedetur, ut est conceptum. Habet etiam caesar multos adhuc vacantes episcopatus, et ut proventibus illorum uti posset, quos se in mutuum, necessitate id exigente, percipere asserit, neminem adhuc, licet multi ambiant, illis praeficere curat, aestimoque, postquam nunc cum pontifice dissentit, alia illum temptaturum. Haec sunt, quae in praesens hic habentur.
Ego hic conficior taedio vitam etiam interdum pertaesus in tam longa litterarum Serenissimae Maiestatis Vestrae exspectatione. Ab eo tempore, quo dominus doctor Borgk exivit Cracoviam a nona die Augusti hucusque, quod facit sex menses, nullas accepi. Supplico itaque quemadmodum saepius Maiestati Vestrae Serenissimae, ut me in omnibus de mente et voluntate sua edoceat cum primis et quid mihi ulterius faciendum, et si necesse erit, quomodo hic agendum praescribat. Tam commode huc semper litterae mitti possunt quam commode hinc scribi; ex Wratislavia enim quolibet mense a mercatoribus posta in Antverpiam mittitur, unde huc rursus facile perferuntur, quae illac perveniunt. Sunt etiam alii modi per serenissimum archiducem Austriae, item per Urbem versus Neapolim, unde huc postae semper solvunt. Quae omnia una mecum clementiae atque incomparabili prudentiae Serenissimae Maiestatis Vestrae commendo. Datum ut supra.