Letter #2324
Nicolas PERRENOT de Granvelle to Ioannes DANTISCUSBruges, 1540-07-15
received Graudenz (Grudziądz), 1540-10-03 Manuscript sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri ac Domino Ioanni Dantisco, archiepiscopo Vermiensi(!), domino suo observandissimo.
Reverendissime in Christo Pater.
Etsi Dominationis Vestrae Reverendissimae ea sit dignitas atque amplitudo, ut a me nihil offerri queat, in quo meo studio aut opera aliquid accessionis capere posset, tamen non potui pro veteri nostra amicitia multis mutuis officiis confirmata et praesenti mea erga eandem observantia omittere, quin cum splendidus ac magnificus dominus Ioannes ab Ogziesky, vir diligens, acutus, gravis et in rebus dominorum suorum pervigilans, ad vos rediret, cum officia et obsequia et officia Dominationi Vestrae Reverendissimae profutura non possem, saltem pristinae amicitiae ac benevolentiae suae erga me animum memorem et ob hoc fortassis non ingratum tam procul dissito offerrem memoriamque refricarem. Quo quamquam ipsa usura non sit (quam illi felicitatem sane congratulor[)], tamen vellem, ne quemquam suorum esse sineret, cui me putaret posse commodare, quin mihi commendaret, ex eo solo aestimaturus meum animum atque officia non ingrata esse, quo magis ac frequentius iis dignabitur uti.
Quid hic rerum agatur, nemo melius quam ipse Ioannes posset referre, quare hic prolixior non ero, me Dominationi Vestrae Reverendissimae ex animo commendans.
Brugis, Idibus Iulii MDXXXX.
Eiusdem Reverendissimae Dominationis Tuae bonus inservitor et frater Perrenotus