Letter #2329
Łukasz GÓRKA to Ioannes DANTISCUSPoznań (Posen), 1540-08-09
received Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1540-08-16 Manuscript sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino
Reverendissime in Christo Pater, domine et amice observantissime.
Salutem cum mei diligentissima commendatione.
Longe sit a me ea opinio, ut Reverendissimam Dominationem Vestram eorum de numero esse putem, qui nisi utilitatis causa facile absentium amicorum oblivionem inducere solent. Novi siquidem et exploratissimam habeo Reverendissimae Dominationis Vestrae erga me fidem atque in amicitia constantiam, quibus rebus confirmato animo sum omni metu solutus, ne quando Reverendissima Dominatio Vestra etiam in summo silentio memoriam amicitiae nostrae excutere possit. Quod enim perraro ad me scribat, cum illi per locorum intervalla non aliter liceat, contra rationem officii non facit, alioquin et ego eius cessationis in amicitiae officio eadem culpa non carerem, ut qui illi rarissime scribam.
Quod vero res ita tulit, ut Reverendissima Dominatio Vestra litteras proprio famulo ad me mitteret meque salutatum de quodam benemerito suo posceret, ut illi operam meam non denegarem, utroque nuntio non mediocriter sum exhilaratus, quod et valetudini, et rebus meis omnibus, si prospere et ex sententia cedunt, gratuletur, et officium ex me requirit, quo illi operam meam commendare et non postreme gratificari possem, quorum in altero quantum mihi faveat, in altero quantum sibi de me persuaserit, non obscure testificatur.
Ego vero Reverendissimae Dominationi Vestrae immensas ago gratias non modo pro ea benevolentia, quod tantos successus mihi faveat, sed quod occasionem mihi dederit sibi utcumque nunc in hac detenti liberatione gratificandi. Certe cuperem in multo maioribus officiis meam illi perpetuam et gratam voluntatem declarare.
Domino
De ceteris novis, quae mihi Reverendissima Dominatio Vestra impartita est, nihil antea audivi. Quod edicta attinet, s[unt] quidem et illa apud me ceterum in executione iisdem de causis, quarum Reverendissima Dominatio Vestra meminit, habita etiam perturbati temporis ratione totus dubio animo pendeo.
cf.
Commendo me Reverendissimae Dominationi Vestrae et opto illam incolumem diutissime valere.
Datum
Postscript No. 1:
Cum non parum esset negotii in liberando hoc homine, qui adolescentem claris hic parentibus ortum in faciem enormiter laesit, postremo tamen cum tota iniuria in mei gratiam condonata atque controversia dimissa esset, indigeret tunc fideiussoribus, qui perpetuae securitatis nomine
Postscript No. 2:
Reverendissime et mi colendissime Domine Amiceque observandissime
Rogo maiori, quo possum, studio persuadere certo sibi de me velit ea, quae de integro et non fucato amico sunt persuadenda. Experietur enim me semper voti sui esset desideratissimum. Nova, licet non iucunda, Reverendissimae Vestrae Paternitati significare [vo]lui. In maximo metu fuimus incursionis Scitarum in terras Russiae tanta potentia, ut auxiliaria praesidia mercenariorum militum vires eorum sine singulari Domini Dei et miraculoso adminiculo sufferre poterint, in cuius divina clementia omnis spes collocata consistit. Est in oris illis Russiae in bonis suis
Commendo me et totum dedo favori et benevolentiae Reverendissimae Vestrae Paternitatis, obsecrans, ut me se integere amantem reamare velit et nacta oportunitate illustrissmo domino