⌊Venerabilis Domine⌋.
⌊Ego⌋ veniens ⌊Gdanum⌋ cognovi dominum ⌊Alexandrum⌋ apud ⌊regiam maiestatem⌋ questum esse sibi non servatum salvum conductum a sua maiestate concessum, sed litteras suas et res acceptas et confiscatas esse etc. Ad quod ⌊sibi⌋ a ⌊regia maiestate⌋ responsum est hoc factum esse non post, sed ante salvum conductum illi concessum. Nuntius illo responso absolutus rediit ad ⌊Alexandrum⌋. Quo accepto non defuit sibi, sed statim litteras testimoniales sibi sub autentica forma ⌊Gdani⌋ extradi et ad aulam regiam mitti curavit, quibus probet confiscationem post salvum conductum factam esse etc. Verum, eo nuntio vix absoluto, veniunt aliae litterae regiae, quae terminum illi abbreviant et etiam scrinium cum litteris ⌊Alexandri⌋ extradendis ⌊senatui Gdanensi⌋ mandant.
Hic fit nova coram senatu concertatio. Ludowicus, scriba generosi domini ⌊Kostka⌋, iuxta litteras regias litteras requirit. ⌊Alexander⌋ laborat contrarium, ne litterae extradantur, siquidem regium animum numquam fuisse, ut sub salvo conductu ei ulla vis fieret aut quicquam adimeretur. Se quoque iam testimoniales ad ⌊regiam maiestatem⌋ dedisse, quibus doceat haec omnia sub salvo conductu facta esse et petere nihil in causa innovari, donec super hoc facto latius a regia maiestate fuerint edocti. Cum igitur ita pugnarent, ⌊senatus⌋ decrevit exspectandum esse, donec ⌊regia maiestas⌋ rescribat, quae sit futura ultima mens regia etc.
⌊Alexander⌋ iam minime vigilabit(!), imo iam nuntium, qui celerrime vadat, absolvit, nam conatur multum, ne litterae in manus cuiusquam veniant. Et sine dubio sunt ibi litterae omnes ex ⌊capitulo⌋ surreptitie acceptae et aliae multae gravioris importantiae, unde, si fieri posset, bonum esset, ut ⌊reverendissimus⌋ vidisset illas. Hoc autem nulla alia via fieri potest, quam ut auctoritate regia exigantur. Putoque ad causam multum facere ⌊regiam maiestatem⌋ niti istis argumentis, quae ante absolutionem nuntii ⌊Alexandri⌋ rescribantur ⌊Gdanum⌋ et eius elusiones antevetrant etc. In litteris regiis talis clausula inseratur.
Cum itaque senserimus ⌊Alexandrum⌋ non certis niti vestigiis, sed varium et lubricum esse et in appellationibus suis ad ⌊urbem⌋ factis nostram auctoritatem impressionem saecularem nominasse, seque et res suas protectioni ⌊sanctissimi⌋ submisisse, et ita consulto saevum nostrum per arreptum ad urbem declinasse, postea tamen verbis, non mente, mutatis, ad aulae nostrae ministros scripsisse se in propria persona coram nobis nec constitui, nec per nuntium suum praefixum terminum temptare potuiss[e], quod ipse valetudinarius et nuntius eius per gratiosum dominum ⌊Stanislaum Kostka⌋ et venerabilem dominum ⌊Paulum Plotowsky⌋ ex itinere retractus esset. Quod utrumque illi probandum iniunximus.
Verum, quia hoc hactenus probare non curavit, praesupponitur ⌊illum⌋ plus intentum, , ut dolos nectat atque nostram sententiam et nostra et ⌊sanctissimi⌋ ... auctoritate latam eludat, quam ut illam suam simulatam evasionem praebet. Et suspicio est, nedum contra bonos viros, verum etiam contra nostram auctoritatem regiam etiam fortassis, stante salvo conductu, ah... egisse et coepisse, et litteras ita receptas et in iudici[a] vestrum collocatas ex rei testes futuras. Quare volumus et vobis mandamus, ut litterae huiusmodi extradantur et in ⌊arcem nostram Marienburgensem⌋ relegendas et revidendas mittantur. Nam nostra interesse putetis nostrae dignitati consulere et subditis nostris ad insultandum contra nos licentiam minime remittere etc.