Vidi condiciones, quibus in gratiam recipere voluit Reverendissima Dominatio Vestra ⌊Alexandrum⌋, sed et quid responsum ab eo sit intellexi. Nullam enim spem ostendit fore se aliquando in officio. Quamvis ferre fortunam malle videtur, quam ut impuros et odiosos mores suos mutet melioribus. Quare laborandum est omnino, ut ne reditus ⌊ei⌋ pateat ad ecclesiam, ex qua semel eiectus est, ne virus suum aliis afflare et eos contagione sua inficere possit. Nondum ex ⌊urbe⌋ quicquam est allatum. Quo magis miror, quod scribit Reverendissima Dominatio Vestra de provisione ⌊Locae⌋, quae non potest aliunde nisi ex ⌊urbe⌋ haberi. Prius necesse foret, ut vacare decerneret ⌊pontifex⌋ omnia ⌊Alexandri⌋ sacerdotia, quam ut cuiquam provideret. Si itaque provisionem haberet ⌊Loca⌋, salva res esset. Nunc quid in ⌊urbe⌋ confectum sit, certi nihil habemus, exspectamus tamen aliquid in horas. Ut primum allata erit provisio, Reverendissimae Dominationi Vestrae mittetur.
Accepi a reverendissimo ⌊domino Culmensi⌋ quaternas intra paucos dies litteras. Nullam facit ⌊Alexandri⌋ mentionem, non solum in iis, quas ad me, verum etiam in iis, quas ad ⌊reverendissimum dominum⌋ et ad
s(erenissimam) or s(acram)⌈s(erenissimam)s(erenissimam) or s(acram)⌉
⌊maiestatem regiam⌋ scribit. BCz, 1618, p. 368 Ego quoque cum rescribo, perinde taceo de ⌊Alexandro⌋ ac si nihil eorum scirem, quae in causa eius aguntur. Sed ⌊doctor Ioannes⌋ nequaquam tacet: manibus et pedibus ⌊eum⌋ iuvare contendit. Genero ⌊eius⌋ affuit, commissionem impetravit ad ⌊dominos consiliarios terrarum Prussiae⌋, ut cognoscant, ⌊Alexandri⌋ne, an pellionis domus sit, quae est data domino ⌊Plotowski⌋; litteras etiam ad Reverendissimam Dominationem Vestram, quarum sensum iam scit. Laborat apud
s(erenissimam) or s(acram)⌈s(erenissimam)s(erenissimam) or s(acram)⌉
⌊maiestatem regiam⌋, ut ⌊ei⌋ arca restituatur. Ac iusserat s(erenissima) or s(acra)⌈s(erenissima)s(erenissima) or s(acra)⌉ ⌊maiestas regia⌋ scribi litteras ad Gedanenses, ut si tempore salvi conductus accepta est arca, restituatur, si ante, detur domino ⌊thesaurario⌋. Sed ego hidden by binding⌈[o]o hidden by binding⌉ dixi ⌊reverendissimo domino⌋, si ita scriptum sit, iam victorem evasurum ⌊Alexandrum⌋, mihi enim certo constare, quod salvi conductus tempore arca accepta est. Tum scribi iussit: si habet salvum conductum a rebus quoque, ut reddatur hidden by binding⌈[r]r hidden by binding⌉ ⌊Alexandro⌋, si minus, ⌊thesaurario⌋ detur hidden by binding⌈[r]r hidden by binding⌉. Quoniam exemplum salvi conductus non habemus, nolui rem esse in dubio hidden by binding⌈[o]o hidden by binding⌉, sed rogavi ⌊reverendissimum dominum⌋, ut persuaderet hidden by binding⌈[t]t hidden by binding⌉ s(erenissimae) or s(acrae)⌈s(erenissimae)s(erenissimae) or s(acrae)⌉ ⌊maiestati regiae⌋, quandoquidem ausus sit illi imponere ⌊Alexander⌋ atque causam hidden by binding⌈[m]m hidden by binding⌉ BCz, 1618, p. 369 salvi conductus falsam comminisci, ut pro eo haberet salvum conductum, ac si eum numquam concessisset, cum cessante causa cesset effectus. Deinde vero cum salvus iste conductus iam expiraverit, esse ⌊eum⌋ aeque proscriptum ac fuit ante, mihique videri absurdum, ut proscripto bona restituantur, nam eadem ratione a proscriptione liber pronuntiaretur. Atque ita dilatum est responsum, quoad melius informabit s(erenissimam) or s(acram)⌈s(erenissimam)s(erenissimam) or s(acram)⌉ ⌊maiestatem regiam⌋ ⌊reverendissimus dominus⌋.
Quod allodium attinet, accepi a ⌊Loca⌋, esse id pro me impetratum, sed aliud audisse videor a ⌊doctore Ioanne⌋ neque ullas ea de re litteras habeo. Sed utcumque res habuerit, feram aequo animo. Reverendissimae Dominationi Vestrae ago gratias, quae rationum mearum tantam curam gerit. Neque vero existimet me allodii causa proficisci istuc voluisse. Sed cum annos ante duos in ⌊Prussia⌋ fuissem neque aliquid visendum conspexissem, nunc, propior isti terrae factus, cupiebam ⌊Gdanum⌋, ⌊Marienburgum⌋, ⌊Elbingum⌋. Cuius rei desiderio ipse quoque tenetur ⌊reverendissimus dominus⌋, qui sub egressum hinc s(erenissimae) or s(acrae)⌈s(erenissimae)s(erenissimae) or s(acrae)⌉ ⌊maiestatis regiae⌋ exiguo comitatu isthuc excurrere prorsus habet deliberatum.
Deum precor, ut Reverendissimam Dominationem Vestram quam diutissime servet incolumem et felicem. Cuius me gratiae commendo.