Letter #2339
Samuel MACIEJOWSKI to Ioannes DANTISCUSVilnius, 1540-09-03
received Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1540-09-12 Manuscript sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino Ioanni Dei gratia episcopo Varmiensi, domino observandissimo
Reverendissime in Christo Pater et Domine, domine observatissime.
Commendatis obsequiis meis.
Quos mihi Reverendissima Dominatio Vestra commendavit, eorum rationes curae mihi fuerunt fecique, ut intelligerent commendationem Reverendissimae Dominationis Vestrae non parvo sibi usui apud me fuisse. Alexandrum non accepisse conditiones honestas per Reverendissimam Dominationem Vestram sibi datas demiror. Tuetur hic causam illius doctor Ioannes summo studio atque hoc agit, ut ei restituantur omnia, sed dabitur a me opera, ut ne quid proficiat.
Ingens nunc est negotiorum moles, itaque nondum ea confeci, quae postulavit Reverendissima Dominatio Vestra, cumque nimium festinaret nuntius hic, nolui tamen absque responso illum dimittere. Satis nunc eorum est, qui perferre possint ad Reverendissimam Dominationem Vestram litteras. Interim curabo, ut mandata dentur ad Gedanenses, quo arcam dent domino thesaurario, et, quoad fieri poterit, contendam, ut omni ex parte Reverendissimae Dominationis Vestrae desiderio satisfiat.
Opto Reverendissimam Dominationem Vestram diu esse incolumem et felicem. Cuius me favori benevolentiaeque commendo.
Vilnae, III Septembris anno Domini MDXL.
Vestrae Reverendissimae Dominationis servitor Samuel episcopus Chelmensis et vicecancellarius subscripsit