Vidi articulos per Reverendissimam Dominationem Vestram ⌊Alexandro⌋ propositos, qui mihi visi sunt esse eiusmodi, ut non fuerit illi recusandum, quin eis satisfaceret. Sed quando ad officium redire non vult, feci tanto minus invitus, ut nomine sacrae ⌊maiestatis regiae⌋ alias ad ⌊Gedanenses⌋ litteras scriberem, quibus eos coactos iri existimo, ut omnino cistam domino ⌊Costka⌋ dent. Refragabatur quidem doctor Ioannes et summo studio laborabat, ut ei arcam rest{it}ui sacra ⌊maiestas regia⌋ iuberet, ac flexerat nonnihil animum eius. Sed cum ego viderem animum ⌊Alexandri⌋ tam obstinatum, contrarium sacrae ⌊maiestati regiae⌋ persuasi. Quod sacra ⌊maiestas regia⌋ adeo fuerit graviter offensa eo, quod arca ⌊Alexandri⌋ sub salvo conductu esset confiscata, ne credat Reverendissima Dominatio Vestra. Iusserat quidem initio scribi ⌊Gedanensibus⌋, ut si durante salvo conductu confiscata est arca, ⌊Alexandro⌋ restituatur. Sed mutavit postea sententiam inductu meo et persuasu.
Frumentum adiudicatum est et restitui iussum domino ⌊castellano Gedanensi⌋ ac iuxta constitutiones facta potestas nobilibus ⌊Gdanum⌋ vehendi. Ceterum, quoniam ita visum fuit partibus, latum est decterum, ut si quod veherent frumentum ⌊Marienburgenses⌋ a Stumensibus confiscari liceret, si Stumenses – a Marienburgensibus. Ceterae civitates et oppida eo decreto inclusa non sunt.
Serenissimi ⌊principes⌋, Deo sit gratia, recte valent. Venatum profecti sunt. ⌊Hungaria⌋ nonnihil eorum animos perturbat, sed ferunt tamen fortiter. Exspectamus in horas legatum serenissimi ⌊Romanorum regis⌋, ad quem vicissim noster mittitur. Sacra ⌊maiestas regia⌋ defert omnia serenissimo ⌊Romanorum regi⌋, ⌊regnum Hungariae⌋ non ambit, utcumque non desunt, qui id ad nepotem eius deferant. Sed ea tamen quidvis mavult, quam bellorum, caedis et sanguinis causam praebere, BCz, 1597, p. 1116 nihil quaerit, nisi reipublicae Christianae commodum. Cuius hostibus laetitiam ex eo dare non vult, ut ipsos inter se Christianos reges digladiantes et sanguine Christiano madentes campos videant. Spes est in Christo fore, ut tranquilla sint omnia et ad optatum exitum perducantur. Mire enim consentiunt inter se regum animi, qui etsi dissiti multum sint locorum intervallo, tamen eadem est et ⌊nostri⌋, et serenissimi ⌊Romanorum regis⌋ voluntas, eadem de re legati ultro citroque mittuntur.
Bene valere Reverendissimam Dominationem Vestram et felicissimam esse ex animo precor et opto.