Letter #2343
Samuel MACIEJOWSKI to Ioannes DANTISCUSVilnius, 1540-09-12
received Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1540-09-20 Manuscript sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino Ioanni Dei gratia episcopo Varmiensi, domino suo observando
Reverende in Christo Pater et Domine, domine observande .
Vidi articulos per Reverendissimam Dominationem Vestram Alexandro propositos, qui mihi visi sunt esse eiusmodi, ut non fuerit illi recusandum, quin eis satisfaceret. Sed quando ad officium redire non vult, feci tanto minus invitus, ut nomine sacrae maiestatis regiae alias ad Gedanenses litteras scriberem, quibus eos coactos iri existimo, ut omnino cistam domino Costka dent. Refragabatur quidem doctor Ioannes et summo studio laborabat, ut ei arcam rest{it}ui sacra maiestas regia iuberet, ac flexerat nonnihil animum eius. Sed cum ego viderem animum Alexandri tam obstinatum, contrarium sacrae maiestati regiae persuasi. Quod sacra maiestas regia adeo fuerit graviter offensa eo, quod arca Alexandri sub salvo conductu esset confiscata, ne credat Reverendissima Dominatio Vestra. Iusserat quidem initio scribi Gedanensibus, ut si durante salvo conductu confiscata est arca, Alexandro restituatur. Sed mutavit postea sententiam inductu meo et persuasu.
Frumentum adiudicatum est et restitui iussum domino castellano Gedanensi ac iuxta constitutiones facta potestas nobilibus Gdanum vehendi. Ceterum, quoniam ita visum fuit partibus, latum est decterum, ut si quod veherent frumentum Marienburgenses a Stumensibus confiscari liceret, si Stumenses – a Marienburgensibus. Ceterae civitates et oppida eo decreto inclusa non sunt.
Serenissimi principes, Deo sit gratia, recte valent. Venatum profecti sunt. Hungaria nonnihil eorum animos perturbat, sed ferunt tamen fortiter. Exspectamus in horas legatum serenissimi Romanorum regis, ad quem vicissim noster mittitur. Sacra maiestas regia defert omnia serenissimo Romanorum regi, regnum Hungariae non ambit, utcumque non desunt, qui id ad nepotem eius deferant. Sed ea tamen quidvis mavult, quam bellorum, caedis et sanguinis causam praebere, nihil quaerit, nisi reipublicae Christianae commodum. Cuius hostibus laetitiam ex eo dare non vult, ut ipsos inter se Christianos reges digladiantes et sanguine Christiano madentes campos videant. Spes est in Christo fore, ut tranquilla sint omnia et ad optatum exitum perducantur. Mire enim consentiunt inter se regum animi, qui etsi dissiti multum sint locorum intervallo, tamen eadem est et nostri, et serenissimi Romanorum regis voluntas, eadem de re legati ultro citroque mittuntur.
Bene valere Reverendissimam Dominationem Vestram et felicissimam esse ex animo precor et opto.
Datae Vilnae, XII mensis Septembris MDXXXX-o.
Vestrae Reverendissimae Dominationis servitor Samuel Chelmensis et v[ice]cancellarius