Letter #2349
Stanisław HOZJUSZ (HOSIUS) to Ioannes DANTISCUSKaunas, 1540-10-14
received Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1540-10-22 Manuscript sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino Ioanni Dei gratia episcopo Warmiensi etc., domino colendissimo
Reverendissime Domine, domine colendissime.
Officiosisimam servitutis meae commendationem.
De arca data sunt mandata ad Gedanenses, non dubito, quin ea iam tradita sit domino thesaurari[o]. Ex urbe nihildum est allatum neque litteras a quoquam habemus, quid in ea causa actum sit. Ut primum certi aliquid habuero, faciam Reverendissimam Dominationem certiorem.
De allodio numquam adeo me angebam animi, scio enim rem esse exiguam et quae parum fructus afferat. Mihi vero praebenda istic mea non parvo constat, sed quando ista est absentium conditio, fero aequo animo.
Vestrae Reverendissimae Dominationi ago gratias, quod tanta cura et sollicitudine rationibus meis prospicere conatur. Me vicissim servitorem experietur ad omnia mandata Reverendissimae Dominationis Vestrae exhaurienda semper paratissimum. Exemplum litterarum, quas ad serenissimam maiestatem regiam scripsit, ostendi reverendissim[o] domino Chelmensi. Fuit illi valde gratum. Neque vero dubium est, quin sit, Christo bene iuvante, si modo velit, altius ascensurus, sed agitur de munere, quod gerit, procancellarii, quod non cuiusvis episcopatus causa dimissurus est. Litteras Reverendissimae Dominationis Vestrae nepoti perferendas curabo. Reverendissimus dominus Chelmensis perstat adhuc in sententia de excursione istuc sua, sed id non prius futurum est, quam discedat hinc serenissima maiestas regia. Doctoris Ioannis litteras legi neque satis omnia intellexi. Usus nunc sum eo medico, laborabam enim graviter, cum febri, tum quod neque capere cibum, nequ[e] si coepissem retinere poteram. Usus es[t][] in me curando summa fide et diligent[ia] ac Dei beneficio, illius etiam opera, sum tandem, Deo sit gratia, recreatus. Litteras illius Vestrae Reverendissimae Dominationi remitto.
Cuius me gratiae commendo. Deum precor, ut illam quam diutissime servet incolumem et omni felicitatis genere cumulet.
Ex Cowno, pridie Idus Octobres 1540.
Eiusdem Reverendissimae Dominationis Vestrae servitor addictissimus Stanislaus Hosius cantor et canonicus Varmiensis