Letter #235
Piotr TOMICKI to Ioannes DANTISCUSCracow (Kraków), 1525-03-13
Manuscript sources:
Auxiliary sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Magnifico domino Ioanni Dantisco secretario et oratori regio, amico carissimo
Magnifice domine, amice carissime.
Ex litteris maiestatis regiae cognoscetis, quid vos de rebus suis facere velit. Vos vero sic vestram industriam, diligentiam et fidem suae maiestatis voluntati accmmodetis, ut omnia vestra acta succedant ex animi suae maiestatis sententia. Eamque spem vobis de nobis polliceamini, quod sicut semper alias solebamus, ita et nunc vobis non deerimus in his, quae ad commoda vestra augenda, simul et ad ornamentum vestrum pertinere videbuntur.
Manebitis istic adhuc ad aliquantulum tempus, uti maiestas regia iubet, et sumptus vobis non deerit, ut pro dignitate maiestatis suae et honore vestro manere et vivere possitis munusque iniunctum sic implere, ut indies sui augendi et ornandi nobis ampliorem praebeatis occasionem. Sic enim agendo ea nos de vobis opinio numquam fallet.
Ab eo tempore, quo istuc ad curiam caesareae maiestatis venistis, unas dum[ta]xat habuimus litteras vestras et eas quidem breviusculas quoniam, tum nondum videratis maiestatem suam caesaream neque mandata vobis commissa referre illi poteratis. Cur autem aliae litterae vestrae, de quibus in his, quas doctor Borgk attulit, meministis, non fuerint ad nos perlatae, incertum habemus.
Sunt hic ad praesens illustres principes et domini Georgius marchio Brandeburgensis et Fridericus dux Legnicensis, tractantes nobiscum de componenda differentia Prutenica, proponunt vero talia media, qualia a nobis numquam fuerunt somniata et sapiunt merum Luteranismum. De quibus posthac intelligetis.
Non erat opus describere nobis rationem sumptuum vestrorum, scimus enim optime, quod non pauca istic manendo expendere vos oportet. Quare nihil solliciti de provisione simul et gratia regia erga vos, ita istic maneatis prout oratorem tanti regis decet et prout hactenus fecistis. Non vult enim maiestas sua, ut egere aut cum illius et vestra indignitate stare istic debeatis.
Cives vestri Gedanenses deiectis consulibus de locis suis et novis per vim ex vili plebe impositis, hominibus obscuris, pauperibus, nullo ingenio nullaque rerum gerendarum peritia praeditis, abiecto timore Dei omnes fratres, qui in monasteriis sub regulis patrum viventes Deo serviebant, ex urbe eiecerunt. Templa et monasteria omnibus rebus spoliarunt sectamque Luteranam {c} fide Christi Salvatoris nostri spreta et abiecta assumpserunt atque ei se penitus cum aliis civitatibus vicinis addixerunt. Quid inde sperare possitis vel timere potius, ipsi satis cognoscetis. Nec est verisimile, quin et sacerdotium vestrum cum suis proventibus magnam iacturam hac mutatione sit facturum. Idem fecerunt Elbingenses, mutarunt enim et ipsi consules suos et alios in locum illorum de plebe suffecerunt. Tolerant tamen adhuc fratres et eccelsiasticos apud se, sed quam diu id facient, est nobis incertum.
Principes nostri, cum serenissimis eorum liberis gratia Dei sunt sani et salvi. Nos etiam satis recte valemus, adhuc tamen ex oculis aliquantulum languemus. Bene valetis et nos diligite.
Datae Cracoviae, die XIII Martii anno Ihesu Christi M-o D-o XXV-o.
Petrus Cracoviensis et Posnaniensis episcopus ac vicecancellarius