Letter #2350
Samuel MACIEJOWSKI to Ioannes DANTISCUSKaunas, 1540-10-14
received Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1540-10-22 Manuscript sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino Ioanni Dei gratia episcopo Warmiensi, domino fratri et amico observandissimo
Reverendissime in Christo Pater et Domine, domine frater et amice observandissime.
Commendata officiosissima voluntate.
De eo, quod Vestra Reverendissima Dominatio scire voluit, an esset arca Alexandri aperienda, regiae maiestatis exploravi voluntatem. Quae omnino id fieri vetat in eoque moderatione sibi utendum existimavit. Pro eo, quod mihi Reverendissima Dominatio Vestra est in conventu curare on the margin, in the hand of sender⌈in conventu curarein conventu curare on the margin, in the hand of sender⌉ pollicita, magnas illi habeo gratias. Quae talibus testimoniis suam erga me benevolentiam declarat, meam vicissim erga se ut cognoscat, omni studio contendam.
Si quae hic essent, quae Dominatio Vestra Reverendissima scire cuperet, non omitterem illi scribere, sed plane nihil apud nos est novi. S(acra) or S(erenissima)⌈S(acra)S(acra) or S(erenissima)⌉ regia maiestas firmissima fruitur valetudine, animi oblectandi gratia Caunam est profecta, cui me comitem adiunxi. Cum autem huc iremus, certorum hominum litteris reverendissimum dominum Camenecensem esse mortuum accepimus. Postridie vero et Carolum Antonium Italum reverendissimo domino episcopo Cracoviensi carissimum mortuum perlatum est. Laetiora quidem maluissem, scripsi tamen haec, quae habui.
Commendo me gratiae Vestrae Dominationis Reverendissimae. Quam bene sanam diu valere cupio.
Datum Caunae, XIIII Octobris anno Domini MDXL-o.
Vestrae Reverendissimae Paternitatis servitor Samuel episcopus Chelmensis et vicecancellarius paper damaged⌈[cellarius]cellarius paper damaged⌉
Postscript:
Schedam litteris regiae maiestatis inclusam integre reddidi, quam acceptam diu manibus gestavit, postea nescio, quorsum illam deposuerit.