Decima huius mensis comparuit hic coram nobis venerabilis ⌊Stanislaus Borgk⌋, doctor et canonicus Cracoviensis, nuntius noster. Omnibus rebus nostris recte, bene et ex sententia cum Tua Strenuitate confectis, pro quibus primum sacrae ⌊caesareae maiestati⌋, domino et fratri nostro colendissimo, maiores, quas possumus, agimus gratias et deinde illis dominis curiae suae dignitariis, amicis nostris, de eo favore et patrocinio, quem in eisdem neg
<ot>
iis nostris integerrime praestiterunt, non vulgarem habemus gratitudinem. Tuae quoque Strenuitati pro sua diligentia et opera, quam cum summa fide et integritate praestitit et praestare adhuc debet, singularem habemus gratiam, dignis documentis nostrae benignitatis, quando redibit, compensandam.
Intelleximus enim ex eodem ⌊Stanislao Borgk⌋, quanta dexteritate et vigilantia, et quam indefesso studio ac officio agat istic res nostras et non gravatur tantam subisse fatigam, etiam fortasse cum taedio, quando exspectavit ibi venerabilem Stanislaum Borgk nuntium nostrum et litteras nostras, quas licet nos interea eidem plures scripsimus et etiam tales, quales exigebat Strenuitas Tua, nescimus tamen, quo infortunio nostro in itinere deperierunt, quemadmodum et vestrae plures ad nos non pervenerunt. Nunc ergo hanc tutam et magis securam eas transmittendi vobis damus viam: deponantur semper in banco ⌊Velserorum⌋, inde etiam nostras semper habebitis, donec ibi permanserit Strenuitas Tua. Volumus autem, quod permaneat secundum voluntatem sacrae ⌊regiae maiestatis⌋, domini nostri, et nostram, quousque eam expresse duxerimus revocandam ob certos respectus ac futuros eventus, quos ex infra scriptis accipiet.
Curabimus autem illam ibi[1] provideri pro nostro honore et sua condicione honesto et competenti salario ac peculio. Nam licet idem ⌊Stanislaus Borgk⌋ rettulit nobis reliquisse Strenuitati Tuae nunc trecentos ducatos, sed nos curamus, quod nil eidem ibi deforet in perficiendis adhuc et ad effectum deducendis infra scriptis negotiis nostris secundum hanc informationem nostram.
Primum itaque litterae
sacrae
⌊regiae maiestatis⌋, nostrae quoque, quas hic mittimus et illarum copias Tuae Strenuitati, offerantur sacrae ⌊caesareae maiestati⌋ ac aliis dominis amicis nostris, illius maiestatis consiliariis, et referat eidem ⌊maiestati caesareae⌋ regio et nostro nomine dignas gratias Strenuitas Tua, aliis quoque dominis benevolentissimam gratitudinem nostram omni nostro complacendi studio maiore[m], aliaque dicat, quae nostris litteris, quarum copias habet, respondere videbit.
Deinde dicat nos esse contentissimos ac consolatos de restitutione bonorum ⌊ducatus nostri⌋ et de expeditione privilegii, ita prout placuit sacrae ⌊caesareae maiestati⌋ et suis consiliariis, nostra enim iustitia clara est.
Quantum vero ad inhibitionem caesaream in favorem nostrum emanatam adversus legatarios et exsecutores testamenti olim illustrissimae dominae ⌊matris nostrae⌋, quam nobis attulit ⌊Stanislaus Borgk⌋, videmus eam satis bene conceptam in sua narrativa, sed tamen in ea fuit omissum, quod magis importat et sine quo nil valebit, quod non credimus factum a proposito aut studiosa mente, sed errore et inadvertentia. Illa enim inhibitio non capit nec defendit ab impetitione legatariorum bona buriensatica successionis nostrae, hoc est bona illa, quae mater nostra ex recambio habuit ac etiam alia emit, et quae non veniunt sub bonis feudi, qualia sunt ⌊Monte Serico⌋ et alia, super quibus videat Strenuitas Tua summarium privilegiorum nostrorum. In quibus quidem bonis ⌊Monte Serico⌋ et aliis ⌊mater nostra⌋, dum vixit, et iam tunc in infirmitate constituta, victa vel potius seducta importunis petitionibus et molestiis servitorum suorum, legavit et obligavit eis testamentaliter magnas pecuniarum summas sine consensu et voluntate nostra, immo etiam caesarea. Et hoc factum est expresse contra capitula matrimonii nostri, quae hic Strenuitati Tuae in publica et authentica forma transmittimus. Quae quidem capitula ⌊mater nostra⌋, dum vixit, fide, verbo et efficacissima obligatione edi{di}dit, confirmavit et manu sua subscripsit. Inter quae capitula unum est, quod maxime importat, illud videlicet, quod ⌊mater nostra⌋, dum obligavit prius et hypotecavit omnia bona sua mobilia et immobilia, praesentia et futura qualiacumque nullis exceptis promittens etc., ea a nobis non alienare sine consensu et voluntate nostra, prout hoc latius in capitulo octavo matrimonii. Inter quae etiam est unum aliud capitulum, in quo praefata olim domina ⌊mater nostra⌋ obligata fuit efficacissime confirmari procurare per sacram ⌊caesaream maiestatem⌋ capitula omnia et singula matrimonii nostri et idem nobis promittebat litteris suis olim divus ⌊caesar Maximilianus⌋, prout ex copiis authenticis, quas simul cum capitulis mittimus, plene intelliget Strenuitas Tua, qui ipse fuit auctor matrimonii nostri. Ex quibus ita fortissimis rationibus illustrissima domina ⌊mater nostra⌋, quae post matrimonium nostrum remansit dumtaxat usufructuaria bonorum nostrorum vita eius durante, non debuit nec potuit obstante promissione et obligatione sua in capitulis matrimonii contenta, obligare et legare aliqua bona nostra etiam mobilia, prout in capitulis, ad quae habeatur relatio etc. sine expresso consensu et voluntate nostra. Quem quidem consensum nostrum ipsa illustrissima domina ⌊mater nostra⌋, dum vixit, et uno anno ante mortem suam vel circiter requirebat a nobis per certum fratrem Cartusiensem, quem hic miserat, quod posset aliqua bona dare servitoribus suis, quem tamen consensum talem, qualem ipsa voluit, nos non praestitimus, quia hoc foret contra capitula matrimonii nostri et in circumventionem aut collusionem sacrae ⌊regiae maiestatis⌋, domini nostri et consortis carissimi, de omnibus capitulis matrimonii nostri bene assecurati.
At ubi illi servitores ⌊matris nostrae⌋ malevolentissimi et importuni non poterant nos fraudare successione nostra vivente illustrissima matre nostra, extunc eam languentem suis molestiis, importunitatibus et dolis coegerunt eam et compulerunt ad legandum eis non modicas pecuniarum summas in bonis ⌊Monte Serico⌋ et aliis buriensaticis, quae tenuit ex recambio et non in feudum. Et ⌊mater nostra⌋, volens evadere eorum importunitates et molestiam suam, credens etiam hoc nobis non nocere nec obstare, quia alias a nobis desuper consensum non requisivisset, si hoc idem prius auctoritate propria facere potuisset et valuisset, sed ita qualiter taliter, ut saltem tunc ab eis pacem haberet et in pace domino Deo spiritum redderet, demonstravit et legavit eis pecuniarum summas non modicas in bonis praedictis buriensaticis ⌊Monte Serico⌋, quae bona tenuit ex recambio et non principaliter in feudum, quod tamen vergit in magnum praeiudicium nostrum et sacrae ⌊regiae maiestatis⌋, domini nostri, de omnibus capitulis matrimonii nostri bene assecurati. Hoc enim tenderet in circumventionem et collusionem nostram, et ita faciliter ac ingeniose excluderemur a naturali hereditate nostra et fraudaremur ea. Si ⌊mater nostra⌋ exsistens dumtaxat usufructuaria bonorum nostrorum tunc iam ex capitulis matrimonii nobis hypotecatorum posset sine consensu et voluntate nostra ea obligare in aliqua summa pecuniarum, quae etiam posset absorbere eadem bona vel excedere, et ita sacra ⌊regia maiestas⌋, dominus noster, et nos quoque non potuimus nec debuimus fraudari in capitulis matrimonii nostri, quia ab eis dependent pacta conubii initi. Et pacta debent servari, et isti servitores malevoli non possunt nec debent nos depactare in bonis nostris. Qui etiam iactant se habere nescimus quem consensum caesareum ad obligandum eis talia bona et idcirco revideat diligenter Strenuitas Tua in quinternis caesareae cancellariae. Talis enim consensus si fuit, esse debuisset a duobus annis vel circiter, et tamen fuisset extorsus in praeiudicium nostrum et circumventionem aut collusionem capitulorum matrimonii nostri, aut deberet esse fictus vel suspectus. Et suspicamur etiam, ne talem consensum ⌊matri nostrae⌋ consilium collaterale sine speciali scientia et voluntate ⌊caesareae maiestatis⌋ praestitisset. Habemus enim nos in illo concilio multos suspectos, qui favent pro se ipsis et favent pro servitoribus ⌊matris nostrae⌋. Et propterea cavemus ab eis, qui tamen iudices nostri esse volunt et fundant se in quibusdam verbis in sexto capitulo matrimonii nostri contentis, videlicet tamquam ⌊mater nostra⌋, dum vixit, citra bonorum tam mobilium, quam immobilium alienationem, posset tantum de annu
<i>
s praedictorum bonorum fructibus et reditibus facere, quod illi libuerit etc. Et nos illa verba sic conferemus interpretari, quod illud facere poterat ⌊mater nostra⌋ vita eius durante, quia fuit usufructuaria et ita potuit dare fructus suos, cui voluit, sed non post mortem, quia iam sui non erant, sed nostri, in quos naturaliter successimus, ut heredes iuxta formam capitulorum matrimonii nostri.
Ex hac itaque plenissima informatione, quam praesupponimus, Strenuitas Tua optime iam animadvertere potest, quibus nobis istic adhuc opus foret. Et primo in prompto extensione inhibitionis contra huiusmodi legatarios et testamenti ⌊matris nostrae⌋ exsecutores, nedum super bonis feudalibus, sed etiam bonis buriensaticis tam mobilibus, quam immobilibus omnibus quibuscumque. Quam quidem inhibitionem seu eius extensionem ex causis praedictis diligentissima mente et sollicitudine obtineat Strenuitas Tua a sacra ⌊caesarea maiestate⌋ contra exsecutores et concilium collaterale ad restringendum eiusmodi testamenti exsecutionem, quam nimium periculosam cernimus. Et quae moram non patitur et propterea subito hoc conficiat Strenuitas Tua. Et talem duplicatam inhibitionem duplici via pro maiori securitate mittat recte ad manus magnifici ⌊Ludovici⌋, collegae sui, ⌊Neapolim⌋ per certissimum nuntium et quicquid ille collega suus scribet Strenuitati Tuae, illud ita faciat. Nam ipse ibi habet experientiam omnium rerum, de quibus hic nos non possumus divinare nec aliquid certi super eis Strenuitati Tuae scribere.
Interea stante eiusmodi inhibitione exponat et declaret Strenuitas Tua sacrae ⌊caesareae maiestati⌋ et eius senatoribus, secrete tamen et bene consulta, et deliberata omnia haec capitula matrimonii nostri, quae hic mittimus in authentica forma. Et quo pacto ⌊mater nostra⌋, dum vixit, promittebat et obligata fuit instare et ea procurare confirmari per ⌊caesaream maiestatem⌋. Ac etiam div<u>s ⌊Maximilianus caesar⌋ idem nobis promittebat per suas litteras, quarum hic copias habet authenticas cum capitulis et ille fui[t] auctor matrimonii nostri, quod pendet ex effectu capitulorum praedictorum, et quod uterque eorum, tam ⌊mater nostra⌋, quam Maximilianus caesar, obierunt mortem non perfecta ea confirmatione et quod ob certos eventus et respectus, ne illa capitula, propterea quod non sunt confirmata per suam ⌊caesaream maiestatem⌋, vergerent in aliquam collusionem aut circumventionem matrimonii nostri, et quod satis fiat voluntati matris nostrae et obligationi ac promissioni divi caesaris Maximiliani et ex certis aliis causis petat et diligentissime instabit Strenuitas Tua adiutorio etiam istorum dominorum consiliariorum, quibus adhuc negotia nostra commendamus, ut hanc quoque confirmationem in forma plenissima expediat. Et expresse, cum hac clausula, quae omnino inseratur, quod haec confirmatio capitulorum matrimonii attento iam eorum effectu consummato, per inde in toto valeat et talem firmitatem in omnibus et per omnia obtineat ac si tunc quando matrimonium consummatum fuit et ⌊mater nostra⌋ adhuc tunc vixit et alias a die datae capitulorum huiusmodi per suam ⌊caesaream maiestatem⌋ facta fuisset, supplendo omnem defectum tam iuris, quam facti ac etiam negligentiae cuiuscumque. Et quod omnia et singula contra huiusmodi capitula matrimonii iam consummati per olim illustrissimam ⌊matrem nostram⌋ in praeiudicium nostrum aut alias, directe v[el] indirecte, publice vel occulte, quovis quaesito colore vel ingenio , sive de iure, sive de facto absque consensu et voluntate nostra forsan facta nullius sint roboris firmitatis vel momenti, sed suam ⌊caesaream maiestatem⌋ semper fuisse eius voluntatis et animi, quod ipsa capitula ac omnia et singula in eis contenta ab illorum initio et conclusione suum debitum sortiantur effectum, etiam cum opportuna caesareae maiestatis declaratione et interpretatione, quod illa verba in uno capitulo matrimonii contenta, videlicet sexto de annuis reditibus per matrem nostram viventem dandis, pro arbitr[io] accipiantur et intelligantur; matrem nostram tamquam usufructuariam proventus suos alicui dare, obligare vel legare posse, quos illa percipere potuit et debuit vita eius durante, sed non post mortem eius, nam hoc tenderet in circumventionem matrimonii et successionis nostrae. Ita enim ab ea excluderemur, quando bona nostra obligarentur in tali summa, quae etiam illa bona absorbere possit vel excedere. Et ita debeat iudicari et decerni per quoscumque iudices, etiam concilium collaterale sublata eis omnimoda potestate et facultate aliter quam sic iudicandi et interpretandi, de iure vel de facto. Irritum quoque et inane decernere, si secus quam sic super his iudicatum vel interpretatum fuerit.
Hoc ita Strenuitas Tua diligentissime animadvertat et tale privilegium confirmationis capitulorum matrimonii nostri (ad quae habeatur relatio) expediat, quale ipsos fictos legatarios excludere possit et eis silentium imponere. Quod quidem privilegium expeditum huc nobis remittat et copiam eius secreto mittat magnifico ⌊Ludovico⌋, collegae suo, et si aliquid obstiterit, scribat nobis quamprimum. Et iam scripsimus ubi litteras suas tute et secure deponat, nostras etiam inde habitura Strenuitas Tua.
Stantibus sic praemissis animadvertat ibi diligenter Strenuitas Tua, ne aliquis vel illi ficti legatarii ⌊matris nostrae⌋ compareant ibi cum testamento et peterent illud vel legata eis confirmari, quod Strenuitas Tua ingenue propulsabit ex supra scriptis iustis et rationalibus iuridicis. Et petat illud testamentum, quoad ea informari, quae contravenirent capitulis matrimonii nostri et vergerent in circumventionem et fraudem eorum.
Credimus etiam observari de iure, sed nesci[mu]s, an idem et de consuetudine, quodlibet testamentum et in eo ... publicari debere infra unum annum coram habente potestatem illud testamentum vel legatum admittendi. Sed quia, ut nobis ⌊Stanislaus Borkg⌋ rettulit, nemo istorum legatariorum post mortem ⌊matris nostrae⌋ coram ⌊caesarea maiestate⌋ aut suo concilio comparuit nec aliquid obtinuit, suspicamur tamen, ne consilium collaterale illam facultatem de iure, consuetudine aut ex speciali privilegio caesareae maiestatis habeat, quod talia testamenta sive legata sine speciali consensu et voluntate suae caesareae maiestatis admittere possit, quod etiam secreto et caute requirat Strenuitas Tua ab aliquibus curiae illius caesareae practicis. Quae et alia omnia committimus fidei, virtuti et dexteritati Strenuitatis Tuae, quam singulari gratia nostra prosequi ac utili complectere volumus et promittimus.
Postremo sciat Strenuitas Tua, quod ibi suspectum habemus unum videlicet ⌊Sigismundum Lofredum⌋, qui etiam habet interesse ad legatarios ⌊matris nostrae⌋ et idcirco ab eo cavendum est. Et res nostrae praedictae secreto conficiendae et quod horum duorum vel inhibitionem, vel confirmationem capitulorum prius obtinere poterit, vel si utrumque simul, illud faciat quamprimum et diligentissime. Et si opponatur neglegentia nostra confirmationi eiusmodi capitulorum, respondeatis, quod nos confidebamus ⌊matri nostrae⌋ et ⌊caesari defuncto⌋ et credebamus hoc reperire posse apud matrem nostram, quae numquam intendebat praeiudicare nobis nec sperabat sic cito mori, qua defuncta non potuimus reperire talem confirmationem vel occultatam, si fuit, per servitores eius, vel impeditam matrem nostram fore(!) per eosdem in illorum favorem et tamen promissio sua suum debet sortiri effectum. Et bene valeat.