Ad ⌊⌋ Dominationis Vestrae Reverendissimae tertia Iunii pr[aeteriti datas] ... in eo, quod scribit non ignotu[m] ... steterit, quod in novissimo hic ⌊nostro conventu⌋ ... contributio, satis fuse ⌊⌋ per ⌊nepotem⌋ meu[m missis rescripsi]. Si res ad eum modum temperabitur, ut tum ⌊⌋, [spes] non incerta superest. In me nihil deerit, quod pr[aestare pos]sum hocque de me Dominatio Vestra Reverendissima prolixe ac libere p[ersuasum habeat].
Quod consilium ⌊dominorum consiliariorum⌋ de moneta et app[ellatione] non displicuerit, non reipublicae commodo, sed rationi temporis [consen]taneum est. Ceterum, meum non esse admissum gaudeo, m[ihi] [sa]tisfactum est, quod fidem meam, [q]uam ⌊principi meo⌋ debeo, liberaverim. Ea de re in s[cheda] Dominatio Vestra Reverendissima leget appendiculam.
De [ma]gna hac nostra gratitudine adeo uberes gratiae non debe[ntur]. Debemus enim hic omnes, si omnes beneficium acceptum sentiremus, longe m[a]iora Dominationi Vestrae Reverendissimae, porro vetus est adagium: „Qui benefacit plurimis, benefecisse videtur nulli”. Ego quidem pudefio reputans suscepti pro nobis hic laboris Dominationi Vestrae Reverendissimae fuisse me auctorem, quod fructus sementi non responderint.
Quantum me exhilaraverit, quod serenissima ⌊maiestas regia⌋ ultro et contra aulae voluntatem atque internectivum in dignos odium, animo vere regio, dignitatis et virtutum Dominationis Vestrae Reverendissimae meritam rationem habuit in collatione episcopatus Plocensis, scribi nequit. Hac una re mihi restitutus fore confido non semper id posse bonorum virorum hostes, quod velint etc. Quibus etiam invitis et in illorum despicientiam multa facit Deus, ut tanto gravius, quo affligere volunt, affligantur. Neque ii sua carent carnificina, qua torti, puniri se quidem sentiunt, cum frustrata sua vident consilia, verum animos a crimine sumunt, tollantur in altum, ut lapsu graviore cadant etc.
Proscriptus ⌊Alexander⌋, quod seipsum , ut ⌊⌋ Dominatio Vestra Reverendissima, it perditum, sic revera habet. Advolat enim non secus atque pyrausta lucernae in suum interitum. Maluissem certe, ut impietate et, qui ex [e]a nascitur, inquie[t]o animo ad turbandum [ho]mines relicto resipuisset, cf. TER. Ph. 685-686 opera tua / ad restim miquidem res redit planissime ⌊quam quod ad restimcf. TER. Ph. 685-686 opera tua / ad restim miquidem res redit planissime ⌋ usque malus esse non desinit. Sua ⌊illum⌋ haud dubie fata manent, nisi nihil sit in ⌊Urbe⌋ religioni[s] reliquum, ubi tamen semper, si non ex se, tamen ob emolumentum, quo[d] praestat, habita est venerabilis.
Commodum huc edic[ta] regia fuerunt allata, pro quibus impense ago gratias , cum praet[er] spem ex ⌊Urbe⌋ applicuit socius ⌊proscripti⌋, ⌊Theodericus de Rh[eden]⌋, cuius multae in arcula[1] erant litterae. ⌊Is⌋ in ⌊Monte Regio⌋ substitit ..., ut ⌊ecclesiae⌋ meae canonicus, convenire statuerat, v[ero post]quam de edictis rumor increbuit, hucusque se continuit. Fert[ur] ... [apud] illiustrissimum dominum ⌊ducem⌋ vicinum meum modos quaesivisse, ut reditum, ... deploratis, in gratiam ⌊proscripto⌋ pararet. Quod si ob ... ... dabuntur, quid facto opus sit, non est, quod Dominatio Vestra Reverendissima ..., ad quale asylum et ad quorum consilia se canonicus Varmiensis contulit. cf. Adagia 971 ⌊Simil[es habent] labra lactucas.cf. Adagia 971 ⌋
Haec omnia ⌊Regni⌋ (si diis placet) ...
cf. Vulg. Ps (G) 14.5 qui pecuniam suam non dedit ad usuram, et munera super innocentem non accepit: qui facit haec, non movebitur in aeternum ⌊[q]ui munera super [in]nocentem non accepitcf. Vulg. Ps (G) 14.5 qui pecuniam suam non dedit ad usuram, et munera super innocentem non accepit: qui facit haec, non movebitur in aeternum ⌋ etc., si defensoribus istis Reg....
Edicta regia per ⌊has terras⌋ publicata sunt [a dominis] palatinis, praeterquam quod ⌊palatinus Culmensis⌋ ... oboedientiam non praestitit, sub quadamque contemp[tione] ...pote nullius usui, nisi quod in pecuniis et mulctis extorquendis ... dum studiosus et sanus, in aliis omnibus ... ...edenn oppido ... castro ... geruntur ... [ho]micidia non pauca commissa, quibus ille causam dediss... ... inibi ⌊Iablonowski⌋ aulicus regius interest cum [alii]s quibusdam nobilibus. Cuius rei fama et, ni fallor, querimoniae iam pridem auribus regiis attulerunt molestiam. Esset non abs re, quod in iis, et quod regia edicta floccifacit, acres ... quarum ...to per quempiam, vel per filium ⌊iudicis ⌊terrae Culmensis⌋⌋, quem pauloante Dominationi Vestrae Reverendissimae commendavi. ⌊Homo⌋ durus, ineptus et nemini gratus accipere ... et nisi illi officio, cui ineptissime praeest, quispiam cordatior subst[i]tuatur, qui brevi excitabuntur tumultus, cum passim ex ⌊Masovia⌋ et ⌊terra Dobrinensi⌋ apud nos, illo oscitante , incursiones sint, exitus docebit.
In ⌊⌋ item sedecima Iunii per ⌊nepotem⌋ meum missis, non merui, quas ferebant, gratias, quin potius pudore me tinxerunt, quod tenue hoc donativum Dominatio Vestra Reverendissima putare sit dignata. Voluissem quidem, ut amplius et dignius fuisset. Atqui multa hydrae capita in unum redigi difficillimum est.
Pro salv[i] conductus prorogatione ⌊Ioanni Holsten⌋, qui has reddet, gratiam habe[o], utinam ille, ut debet, referat. Extenuatus est in iis litibus. Dominatio Vestra Reverendissima dabit veniam, si minus, quam par est, praestabit gratitudinis velitque ⌊illi⌋ adesse in causa hereditatis, quam cum suo agit adversario. Hoc testari possum, quod iuxta Culmensis iuri[s] consuetudinem simili in casu inter quendam ⌊Renoldum Feltstet⌋ et quendam ⌊Melman⌋ ⌊Gdani⌋ sic non fuit pronuntiatum, sed partes ad compositionem ferme coactae. Quod quidem fieri solet plerumque, ubi leges sibi sunt contrariae, quemadmodum in hac causa ius Maidenburgense scriptum, ex quo Culmense originem traxit, ⌊Ioanni Holstein⌋ patrocinatur, alteri iuris Culmensis consuetudo. Cumque in restituend[o] iure hoc nostro coeptum est laborari, quod cito absolvi nequit, aequitati conveniens esse cens[e]rem, sic adhuc pendente negotio, quod partes ad componendum hoc tempore in aula adigerentur, idque accedente auctoritate regi[a] fiet non incommode, modo Dominatio Vestra Reverendissima ⌊Ioanni Holsten⌋, quem iam tot[ies] commendavi, et ad iterum meam commendationem non desit. Causam, quam habet contra ⌊consulatum Gdanensem⌋, ipse exponet. Oro ⌊illi⌋ prorogari salvum conductum, quousque coram dominis ⌊hic consiliariis⌋ prorsus absolvatur.
Burgrabiatum domino ⌊Ioanni Stutte⌋ opera Dominationis Vestrae Reverendissimae ad meam interpellationem collatum et declarationem ⌊reverendissimo domino Culmensi⌋ missam magnas gra[tias] habeo.
⌊Gnapheus⌋ relicto ⌊Elbingo⌋ ad ⌊Montem Regium⌋ se contulisse fertur. Quod si eo loci ludum litterarium instituerit, mandato opus erit regio, ne nostrates illuc confluant, ut non
cf. Vulg. Mt 27.64 novissimus error peior erit priore ⌊error novissimus peior prio[ri] fiatcf. Vulg. Mt 27.64 novissimus error peior erit priore ⌋.
⌊Wolffgango Fold
<e>
r⌋ et ⌊Barbarae coniugi eius⌋ cum regiis litteris, pro quibus item gratias habeo, ⌊⌋ ad ⌊magistratum Gdanensem⌋ dedi per modum declarationis sententiae commendatitias. Nihil ad me refertu[r]. Rem in portu esse auguror.
Quod serenissima ⌊maiestas regia⌋ studium meum ad contributionem amico ductu Dominationis Vestrae Reverendissimae non impr[o]baverit , gratum fuit, neque hoc ipsum in posterum deficie[t]. Orabit tamen, quod scripsi novissime, si liberum palatinis et aliis ⌊nostri consilii⌋ ordinibus [licen]tia venire abireque quandolibet esse debet, mihi non ite[m] negetur.
Meminisse Dominatio Vestra Reverendissima in assecutione ⌊episcopatus Plocensis⌋ eximii domini ⌊doctoris Hosii⌋, quod ille quondam ⌊Columbam⌋ meam obtinuerit, adeo mihi fuit gratum (hominem enim iam inde a puero ex animo diligo), quod nulli usquam mihi gratiori dari potuerit, habeoque, quas possum, Dominationi Vestrae Reverendissimae gratias, utque illum ampliori indies benevolentia com[ple]ctatur, quam pro suis bonis dotibus continenter promereri stude[bit] ..., [inter]im oro meque et illum Dominationi Vestrae Reverendissimae intime commendo. Dominus ... sospitet prosperetque diutissime in omnibus.
Enclosure:
[Reverendissime mi] Domine.
Quod ... litteris ... multa lectione Dominationi Vestrae Reverendissimae ...s molestiam, non velit ferre aegrius, quam rerum, de [quibus] scribitur, necessitas postulat. Ad me, ut huius hic se[natus et] consilii praesidentem, omnes negotiorum tumultus devolvuntur. In quibus non licet, ut libenter velim , si omnia expl
<i>
cari debent, agere Laconice.
Consilium meum de moneta , cum iam iteratis vicibus illustrissimus dominus ⌊dux⌋ sit nequicquam commonitus, extorsit [ad] hoc [mom]entum, quod tum in ⌊Regno⌋, tum apud nos p[rae]sentissime sentitur, paulo post pro aureo Hungaro 50 grossi so[l]ventur. Ad cuius auri aestimationem pretia rerum omnium ascendu[nt] neque ipsi ⌊principi⌋ paucos post annos haec monetae copia commodabit, quae eo lucro, quod illa modo fert, proventus publicos plurimum extenuabit. Habet ipse dominus ⌊dux⌋ quovi[s] die supra quinquaginta ⌊monetarios⌋, qui magnam vim aeris e[t] argenti procudunt, unde ⌊civitates⌋ hic nostrae rursus off[i]cinas suas, cum haec libertas privilegii domino duci admi{mi}ttitur, sub eadem libertate aperire statuerunt. Quid hinc futurum, quis ⌊Tyresias⌋ non videt. Feram ego, quae ferr[e] coguntur omnes, patienter, quantum vero rei publicae em[o]lumenti decedet, ex aequo plebs et princeps percipiet. Adeo dulcis est haec ex moneta utilitas domino ⌊duci⌋, quod eam non nisi coactus deseret, et si cogi deb[et], qui rogatus non facit, quod debet, aptius medium, ne per extrema agatur, quam ut sub comminatione amit
<t>
endi feudi desistat, a me repe[riri] nequit. Ea in re si erro, cum dispicientia mea ali[ud] non assequitur, non sum indignus venia. Haec sub solit[a] inter nos fiducia sic oro Dominatio Vestra Reverendissima ten[e]ret, ne mihi aliquando sit fraudi. Ego quidem quod se[ntio], non possum, nisi plane, proferre etc.
Si quid Dominatio Vestra Reverendissima domino ⌊duci⌋ de me scripsit, quid responsi rettulerit, q[uae]so, certiorem me reddat, in eo praesertim, quod ad appel[la]tionem pertinet. Si nostrates ab illo appellatione uti non de[bet], consentaneum utique est, ut vicissim eius subditi ea concess[ione] apud nos non utantur, sicque par pari reddatur. In novissima transactione Cracoviensi inter serenissimam ⌊maiestatem regiam⌋ et dominum ⌊ducem⌋ cautum est, quod utriusque partis consiliarii et commissarii dari et conve[ni]re non debent, nisi in causis, quae ad ipsius ducis pe[rso]nam pertinent.[3] De causis privatorum non fit ment[io]. Quae in eo manent statu, in quo fuerunt a tempore ordinis hu[ius].
Proinde si ⌊Bartolomeus Vogt⌋ [cu]m suis commissarios petat in ca[u][sa], ex qua toties excidit, et quae a ⌊sacerdote apostata⌋ et [in]testato ad me iure defluxit, ut hinc XV huius per filiu[m] ⌊iudicis terrae Culmensis⌋ ⌊⌋, non est audiendus, sed hom[o] turbulentus, ut meruit, absolvendus. Quemadmodum Dominationem Vestram Reverendissimam facturam confido.
⌊⌋ Dominatio Vestra Reverendissima, quod modi bona ratione fulti invenientur, quibus pro futuro proxime ⌊conventu⌋ nostri inducentur ad contribuendum. Quos, si licet, ut mihi describat, oro. Si forsan ... additamentum, quo res fieret facilior, adhiberi possit, ut tandem voluntati , quam promovere pro virili curabo,
serenissimae ⌊maiestatis regiae⌋ respondeatur. ⌊Cui⌋ ut m[e] et meam ad commoda regia augenda propensionem studiosissime [co]mmendet meque ipsum apud se Dominatio Vestra Reverendissima intime commenda[tum] [habe]at et, quod facit, me in dies magis ac magis diliga[t, ita ut ego il]lam unice amo atque observo, rogo plurimum.
D... ... ⌊Holsten⌋, de q[uo] ... illius vere lentae ... ...ginta sex et 20 g[rossos] ... florenos a magnifico domino ⌊palatino Pomeran[iae]⌋ ... iussi consignari ad manus eximii domini d... ... ille sine strepitu, quo reponi debent, sciet ... quidam nostratium, alii qui etiam hanc co... sunt polliciti, non desiturus sum ab eis, quousque .... Quod itaque sic frustillatim mittitur, cum integrum ... nostris [q]uibusdam cerebrosis uno tempore haberi nequit, Dominatio Vestra Reverendissima boni consu[lat] ....
⌊⌋ quidam ex ⌊nostris consiliariis⌋ ⌊praefectum Rogosnensem⌋, qui ⌊viduam⌋ capitanei olim ⌊Lucae de Allen⌋ duxit, ad aulam esse profectum, ut ⌊castrum hoc⌋ cum districtu post coniugis suae mortem possidere possit. Quod ob id non solum, quod non sit noster indigena, sed quia omnibus hic nostris iuribus et consuetudinibus adversatur, gravissimum videtur. Rogarunt idcirco me, ut secreto cum Dominatione Vestra Reverendissima agerem, si quo pacto ab ista ambitione ille protrudi possit, ut nos in privilegiis nostris salvi maneamus, utque rem plane capiat, generosus dominus ⌊castellanus Gdanensis⌋, si a ⌊reginali maiestate⌋ obtineri posset, vellet redimere ⌊hoc castrum⌋ cum districtu et addere ad inscriptionem super eodem castro serenissimae reginali maiestati prope sex milia florenorum pollicetur. Item, si res succedet, pro gratitudine Dominationis Vestrae Reverendissimae florenos centum. Velit igitur pertentare modis, quibus novit, expeditioribus serenissimae ⌊reginalis maiestatis⌋ mentem illiusque mihi facere significationem. Qua in re hic nobis omnibus non vulgariter gratificabitur.
⌊Reverendissimus dominus Culmensis⌋ erratum esse in scriptione declarationis regiae mihi ⌊⌋, eo quod in calce additum sit: „Harum testimonio litterarum quibus et manum et sigillum nostrum apponi curavimus”, cum manu regia ea declaratio non sit subscripta. Rogat itaque, ut rescribatur, et ut vel manus regia, si fieri potest, addatur, vel illius non fiat mentio. Si in cancellaria non esset, exemplum iis adiunctum misi etc.
Non possum committere, quin addam ⌊Gdanenses⌋ tribules meos in proximo Corporis Christi festo eum honorem, quem a principio conditae civitatis maiores eorum Sacratissimo huic Sacramento semper celebri cum sollemnitate exhibuerunt, penitus omisisse, nisi quod in ecclesia, dumtaxat paroch[us] cum suis, processionem, ut vocamus, egerit. Erant opifices cum ve[xil]lis suis, ut in more positum est, ad eam celebritatem a... at propensi, verum, prohibitione a magistratu facta, re in[fecta fuit] discessum. Vivitur inibi ad eundem modum, ut in ⌊Mont[e Regio]⌋ subvereor, nisi temporius provisum fuerit, quod ex iis se... maius quam ante aliquando inflammabitur incendium. Deus m[iserea]tur et det hanc ⌊principibus nostris⌋ mentem, quo tantae ... obex tandem ponatur etc.
XIX Iulii MDX[LI].