Letter #2376
Samuel MACIEJOWSKI to Ioannes DANTISCUSVilnius, 1541-01-05
received Rössel (Reszel), 1541-01-19 Manuscript sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino Ioanni Dei gratia Varmiensi episcopo, domino observatissimo
Reverendissime Domine, domine observatissime.
Officiosam obsequiorum meorum commendationem.
De abbatibus quod scribit Reverendissima Dominatio Vestra, non videntur ii prorsus si satis memini recusare, ne dent aliquid, sed ab iis collationis principium esse velint, qui principem locum inter consiliarios terrarum istarum Prussiae tenentes et opibus et dignitate longe eis praestant.
Lituanoangli pater fuisse dicitur Radivilus Samogitiensis episcopus, mater cereos vendere fertur in ecclesia Mednicensi. Alios hic parentes non reperit, sed cum missus sit ad me a Reverendissima Dominatione Vestra, alitur a me.
Contra Elbingenses nihil est, quod Reverendissima Dominatio Vestra censuris agat, sed rationem perscribat serenissimae maiestati regiae, qua possint ad imperata facienda cogi, nihil ea praetermittet eorum, quae ad illius officium pertinebunt. De negotiis saecularibus quod scribit Reverendissima Dominatio Vestra, cum et prudentiam, et rerum usum maiorem habeat, nihil indiget consilio meo. Scit enim procul dubio nobis criminalibus esse interdictum. Quoties itaque causa capitis agitur, non est moris apud nos, ut suam episcopi dicant sententiam, sed quominus de civilibus causis cognoscant et de reipublicae commodis consultent, nulla videntur religione impediri.
De liminibus Beatorum Apostolorum visendis de septennio in septennium dispensatio obtineri consuevit. Tribus aureis constat totum negotium.
De concilio actum est a serenissima maiestate regia diligenter per litteras scriptas aliquoties et ad pontificem, et ad caesarem, tum per oratorem, qui proximo superiore anno primum ad Romanorum regem, deinde ad pontificem ea ipsa de re missus erat, sed nihil ostenditur praeter spem. Porro consilium Reverendissimae Dominationis Vestrae mihi probatur, sed, nescio quomodo, serenissima maiestas regia non putat haec ad se pertinere, atque ut nunc affecta est eatate, domesticis etiam curis exoneratam se aliqua ex parte vellet. Ac satis officio se suo fungi existimat, si provideat, ut ne in regno saltem suo labes ista et contagio serpat longius. Neque etiam dignitatis esse suae censet, ut quo vocata ipsa et rogata non est, eo legatum suum mittat, cum sciat Gallorum regem et alios nonnullos ad hos tractatus esse rogatos.
Schedam Reverendissiame Dominationis Vestrae, statim ut legi, conscidi. Faxit Deus, ut ea tempora redeant, quibus citra metum ullum scribere inter nos liceat, quae ad reipublicae spectant utilitatem. Cuius status vehementer nunc esse videtur mutatus.
De me quid futurum sit, nescio, nam nescio quid monstri alitur. Mihi quidem favere videntur multi, ut ascendam altius, sed cuius summa potestas est, eius non perinde magnum favorem experior. Ego boni consulam, quicquid de me Deo statuere visum erit.
De stipendiis nihil aliud elicere potui a serenissima maiestate regia, nisi quod licere sibi non putat, ut de iis mutet aliquid, quae in maioribus regni comitiis de omnium ordinum voluntate sunt costituta. Sed ea stipendia non arbitror esse singulis oppidis aut civitatibus, sed ipsi terrae Prussiae decreta. Si itaque visent nihilominus Lipsiam ii, qui subsunt duci, salva videntur Prutenis fore stipendia. Neque satis intelligo, quid sit ad eos, qui sunt maiestatis regiae, incommodi perventurum ex hoc, quod visere Lypsiam desinent, cum nihilominus Pruteni sint eo profecturi.
Et salvum conductum pro Nicolao Holstein, et decretum contra Alexandrum mitto Reverendissimae Paternitati Vestrae.
Reddidit mihi sapphirum nomine Reverendissimae Dominationis Vestrae dominus Hosius, pro quo habeo gratiam ac vicissim illi annum hunc ineuntem felicissimum precor.
Quod restat, opto, ut Reverendissima Dominatio Vestra quam diutissime sit felix et incolumis. Cui me et obsequia mea iterum commendo.
Vilnae, V-a Ianuarii, anno Domini M-o D-o XXXXI-o.
Vestrae Reverendissimae Paternitatis servitor Samuel episcopus Chelmensis et vicecancellarius