Letter #2377
Mikołaj GRABIA to Ioannes DANTISCUSVilnius, 1541-01-06
received Rössel (Reszel), 1541-01-19 Manuscript sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri et Domino meo, domino Ioanni Dei gratia episcopo Warmiensi etc., suo domino gratiosissimo et colendissimo
Ad manus proprias
Reverendissime in Christo Pater, Domine, domine gratiosissime et colendissime.
Post sui et servitutis meae propensae in gratiam eius commendationem.
Lectis litteris Reverendissimae Paternitatis Vestrae obstupui, quod ea, quae scripsit mihi Reverendissima Paternitas Vestra, audierim scripta fuisse Reverendissimae Paternitati a reginali maiestate, quandoquidem non mihi ipsi et universae huic aulae, sed toti orbi nota est virtus et integritas eius. Et novissime dominus Oczieski, ex aula caesaris veniens, publico praeconio hocidem testatus est me instigante et laudesm, amorem honoremque eius, in quo illuc est, decantavit declaravtique Reverendissimam Dominationem Vestram apud omnes principes Italiae, Germaniae ac officiales aulae caesaris ac deinde inferiores omnes magnum nomen haberi, amorem ingentem et, quod imprimis scribere volui, caesaris summam gratiam. Quod ego vehementer Reverendissimae Dominationi Vestrae faveo et, ubi incidit mentio de Reverendissima Dominatione Vestra, incidit autem nunc frequenter in hoc episcoporum nostrorum decessu, quod dicant decrevisse hic superinscribed⌈hichic superinscribed⌉ iam prorsus illos, qui sacras eas tiaras in sua et regis dignitate tenebant, repetere illius laudes et virtutem soleo, quod videlicet principis nostri Prussia non fuerit talibus orbata ac destituta.
Proinde properavi ad reginalem maiestatem et litteras Vestrae Reverendissimae Paternitatis eius maiestati reddidi. Quas maiestas sua legit diligenter, ego vero vultum maiestatis suae metiebam, quem benignum et exporrectum revera vidi. Cumque in fine litterarum sua maiestas versata fuerit, rogavi pro exp responso, ad quod mihi maiestas sua respondit responso opus non esse, eo BCz, 1597, p. 1172 quod litterae ipsae Reverendisimae Paternitatis Vestrae sint responsivae. At tum ego deinde ursi maiestatem suam diligentius et recensui, quam turbato sit ex his litteris maiestatis suae animo Reverendissimae Paternitatis Vestrae. Eius maiestas, praesente ibidem magnifico domino castellano Sandomiriensi magistro curiae suae, respondit mihi se nihil aliud Reverendissimae Paterniti Vestrae scripsisse, quam quod hortata fuerit maiestas sua Reverendissimam Paternitatem Vestram, ut se in officio senatorio contineret veluti primas illius terrae, expostulans, quod negotia maiestatis suae regiae istuc alio modo tractarentur, quam dignitas maiestatis suae requirit. Sed de fide ceterum verbum nullum.
Proinde rogo, Reverendissima Paternitas Vestra bono et aequiore animo scripta ipsa maiestatis suae ferat, quandoquidem maiestatis suae optime novit morem, quod, quandoque excandescens, sacra prophanis miscere solet. Ego vero non suspicor adesse huiusmodi aemulos Reverendissimae Paternitati Vestrae, qui honorem eius <h>arpa<gan>nt(er) sugillent, quae omnibus non episcopum, sed virum(?) integerrimum et familiarem se praestat anxietatemque eam ex animo suo deponat eaque iniquitati temporum condonet. Nam ubi hic esset Reverendissima Paternitas Vestra, cerneret mutata superinscribed⌈tata superinscribed⌉ esse omnia et aliam faciem rerum omnium, quam tum erat, quando in aula ista versabatur, omniaque fere a pristino nitore prostituta atque adeo in aliam metamorphorsim versa, ut iam taedet aula, cui dicere vale decrevi, in regnum veniens vitamque proletariam sequi, Vestram vero Reverendissiam Paternitatem visere saepius, eo genere vitae fatigatus.
Novarum rerum hic nihil est, nisi sacra regalitas senior BCz, 1597, p. 1173 ex gratia Dei iam rectius valet et serenissimus dominus rex iunior, optimus princeps, ad venationes bisontum se parat. In quibus summas delicias habere videtur.
Hungaria vero ipsa sola est in fabula hominum, metuimus enim, ne nobis et universae Christianitati negotium sibique praecipitum facessit, et quod sit futurum, aestas proxima indicabit. Caesarea et catholica maiestas cum serenissimo rege Romanorum et aliis principibus Germaniae pro festo Epiphaniarum Domini comitia Augustae indixit. Dominus Deus mentem illis inspiret meliorem, quam hactenus fuerit, easque uniat et contra Turcum convertat. Qui iam iam eas provincias suas esse declamat et Hungaris dissidentibus interneciem(?) parat. Dominus Deus vertat hoc in melius, quam est suspicio publica.
Officia ista nondum sunt distributa nec scimus, quando distribuantur, introitus tamen percipiuntur pro fisco.
Ex Moscovia item nihil hic habemus, nisi quod etiam primores illuc controvertebantur inter se.
Cum his Reverendissima Paternitas Vestra optime et felicissime valeat meque gratia sua prosequatur.
Vilnae, in festo Epiphaniarum Domini anno 1541.
Vestrae Reverendissimae Paternitatis servitor Nicolaus Grabia