List #2378
[Ioannes DANTISCUS] do UNKNOWN [a clergyman]Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1541-01-10
Regest polski:
Dantyszek odpowiada na doręczony mu niedawno przez Mikołaja Płotowskiego list adresata. Deklaruje, że chętnie przysłużyłby się jakoś adresatowi lub jego bliskim. Prosi o modlitwę.
Rękopiśmienne podstawy źródłowe:
|
Tekst + aparat krytyczny + komentarz Zwykły tekst Tekst + komentarz Tekst + aparat krytyczny
Venerabilis Domine, frater intime carissime.
Salutem diutissime vobis duraturam a Domino Deo precor.
Non potui committere, cum hunc scribam meum Thoroniam mitterem, quin vos per illum et has meas benevolentissimas vobis litteras inviserem, quibus vestris, quas nobilis Nic(olaus) Plotowski nuper mihi reddidit, ut responderem, singularis in vos meus amor effecit. Qui eo se extendit, quo vel aliqua in parte re ipsa vobis notior fieri atque gratificari possit. Proinde, si quid est, quod in vestrum aut vestrorum usum per me praestari velitis, confidenter significetis. Nihil est, quod facturus sum libentius.
Feliciter valete, mei in vestris orationibus memores.
Ex Heilsperg, X Ianuarii 1541.