» Korpus Tekstów i Korespondencji Jana Dantyszka
Copyright © Pracownia Edytorstwa Źródeł i Humanistyki Cyfrowej AL UW

Wszelkie prawa zastrzeżone. Zabrania się kopiowania, redystrybucji, publikowania, rozpowszechniania, udostępniania czy wykorzystywania w inny sposób całości lub części danych zawartych na stronie Pracowni bez pisemnej zgody właściciela praw.

List #238

Andrzej KRZYCKI (CRICIUS) do Ioannes DANTISCUS
Cracow (Kraków), 1525-03-14
            odebrano Toledo, [1525]-05-04

Rękopiśmienne podstawy źródłowe:
1czystopis język: łacina, autograf, AAWO, AB, D. 66, k. 94 + f. [1] missed in numbering after 94

Pomocnicze podstawy źródłowe:
1regest język: polski, XX w., B. PAU-PAN, 8245 (TK 7), k. 325

 

Tekst + aparat krytyczny + komentarz Zwykły tekst Tekst + komentarz Tekst + aparat krytyczny

 

AAWO, AB, D.66, f. 1v unnumbered after 94

Magnifico domino Ioanni Dantisco, regio apud caesaream maiestatem oratori, amico carissimo ac honorando

AAWO, AB, D.66, f. 94r

Salutem et felicitatem.

Iactatus hoc toto anno variis fatis, partim in Russia, ubi multa miserrima vidi atque horum pars magna fui, partim in Ungaria, ubi non minus molestiarum et turbinum exanclavi, nihil vobis hactenus scribere potui, nostra tamen amicitia et suavissima co paper damaged[co]co paper damagednsuetudo haeret animo et haerebit semper integerrima paper damaged[errima]errima paper damaged et licet a fatis toto disiungimur orbe, coniunc paper damaged[iunc]iunc paper damagedtis animis fortunam quamque feramus [...] paper damaged[...][...] paper damagedrrio quasi scripta nihil sit aliud.

Mi domine Ioannes carissime.

Scribi nequit, quantae rerum vicissitudines post vestrum hinc discessum contigerunt et praesertim in patria vestra, ubi omnia sunt Luteranismo profanata, expulsi prae[...] paper damaged[...][...] paper damaged, sacerdotes et monachi, demum ipse senatus [...] paper damaged[...][...] paper damaged deiectus, nos omnia more solito negligere t[...] paper damaged[...][...] paper damagedamus nunc pacem quandam chymeralem(?) cum magistro, q paper damaged[q]q paper damageduae ut AAWO, AB, D.66, f. 94v succedet nescio, cum Turco speramus nos indutias habituros, sed de Ungaris dubitamus, cupimus ex his regionibus hanc tempestatem licet sero, ... illegible...... illegiblelere, cum alii Christiani principes conivent ad discrimen nostrum et semet ipsi conficiunt. Fama huc venit caesarianos exercitum Gallorum totum delevisse et regem paper damaged[gem]gem paper damaged ipsum cepisse, quod si verum est, hoc saltem hidden by binding[m]m hidden by binding erit co paper damaged[t co]t co paper damagedmmodi, quod uno succumbente pax celerius esse p paper damaged[esse p]esse p paper damagedoterit. Negotium vestrum ita mihi est cordi et cur paper damaged[cur]cur paper damagedae ac meum proprium, adest hic etiam ille praesul admissarius, sanus quidem, sed longe tamen mutatus ab illo, sive itaque hac sive alia quavis occasione accessionem vobis paene polliceri possum neque absentia quicquam officiet.

Iam paper damaged[m]m paper damaged avocor ad senatum, vos optime valete, mequ paper damaged[mequ]mequ paper damagede diligite.

Cracoviae, XIIII Martii 1525.

Vester Premisliensis