Letter #2383
Ermland (Warmia) Chapter to Ioannes DANTISCUSFrauenburg (Frombork), 1541-01-24
received Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1541-01-26 Manuscript sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri ac Domino, domino Ioanni Dei gratia ecclesiae Warmiensis episcopo, domino ac pastori nostro gratioso
Reverendissime in Christo Pater, eximie domine antistes, domine gratiose.
Obsequia et studia nostra indefessa sint in Vestrae Reverendissimae Paternitatis vota officiose praemissa.
Reverendissime ac Gratiose Domine.
Accepimus paulo ante a venerabili domino Gaspare Hannow Reverendissimae Paternitatis Vestrae nepote in lite ab Alexandro Sculteti nobis super fructibus mota litteras etc., super quibus ad praesens suae venerabilitati respondimus et, quae ad causam praeterea videbatur desiderare, mittimus. Et cum suaserit, ut certa iura alicuius praelati sigillo ad maiorem fidem signentur, videtur nobis nullum opportunum et commodum esse magis, quam ut nostri episcopi et pastoris sigillo roborentur. Quare studiosissime petimus non gravetur Reverendissima Paternitas Vestra ad nostras preces se inclinare et ad maiorem fidei evidentiam suum sigillum apponere etc.
Ceterum quandoquidem nostrum studium est iuxta domini Gasparis consilium, ut litteras et iura cumprimis eidem ad urbem mittamus, instantissime oramus, si Vestra Reverendissima Paternitatis per aliquem occurrentem suas ad urbem datura est litteras, non gravari velit, quo sub uno fasce atque pari fide nostrae quoque litterae eodem perferantur. Sin minus, necesse erit nos easdem impensis capitularibus vel Cracoviam, vel in alium quempiam locum, unde Romam deportentur, ablegandas curare.
Vestram Reverendissimam Paternitatem aeterno Deo et nos eiusdem gratiae ex sententia commendantes.
Warmiae, 24 Ianuarii anno a Christo nato MDXLI.
Eiusdem Reverendissimae Paternitati Vestrae officiosissimi, studiosissimique praelati, canonici atque capitulum ecclesiae Warmiensis