Letter #2384
Samuel MACIEJOWSKI to Ioannes DANTISCUSVilnius, 1541-02-01
received Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1541-02-12 Manuscript sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino Ioanni Dei gratia episcopo Warmiensi, domino et amico honorandissimo
Reverendissime in Christo Pater et Domine, amice honorandissime.
Commendata officiosissima voluntate.
Proficiscente istuc Gedanensium tabellario non potui hanc salutandae Reverendissimae Dominationis Vestrae occasionem praetermittere. Cui omnem felicitatem ex animo opto.
Mitto ad Reverendissimam Dominationem Vestram litteras, quibus meis respondit magnificus dominus palatinus Brzestensis de Reverendissima Dominatione Vestra, ex quibus abunde voluntatem illius cognoscet. Non minus etiam Reverendissimam Dominationem Vestram rogo, ut omnem cogitationem suam intendat, quo possit cum illo in gratiam redire. Nihil enim est senatoriae dignitati convenientius, nihil reipublicae salutare magis, quam eos, quorum consiliis gubernatur, amica inter se coniunctione frui.
Commendo me amori Reverendissimae Dominationis Vestrae. Quam bene valere cupio.
Dat(ae) or Dat(um)⌈Dat(ae)Dat(ae) or Dat(um)⌉ Vilnae, prima Februarii anno Domini MDXLI-o.
Vestrae Reverendissimae Paternitatis servitor Samuel episcopus Chelmensis et vicecancellarius