Letter #2386
Sigismund I Jagiellon to Ioannes DANTISCUSVilnius, 1541-02-12
received Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1541-02-21 Manuscript sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendo in Christo Patri, domino Ioanni episcopo Varmiensi, sincere nobis dilecto
Sigismundus, De[i] gratia rex Poloniae, magnus dux Lituaniae, Russiae, Prussiae, Masoviae etc. dominus et heres
Reverende in Christo Pater, sincere nobis dilecte.
Edixeramus anno superiore comitia extremo mense Septembre, ex iis nihil responsi tulimus, quod, cum serius essent redditae litterae nostrae, non omnes, qui vocati erant, ...os conv[enisse] dicerentur.
Hanc nos excusationem accipimus, sed ...n nob[is]... [par]tibus novi subinde motus exsistant ac maiores in dies tempestat[es e]xcitantur, nam et vicina regno nostro Hungaria partium studio magno versatur in periculo, et Valachia ultimum in discrimen adducta esse videtur, quandoquidem, qui fuit ei terrae a caesare Turcarum praefectus, is non ita pridem occisus et alius est in eius locum suffectus. Quod Valachorum facinus fieri non potest, quin graviter Thurcarum caesar ferat et de ulciscendis illis cogitationem suscipiat. Quam ille, si terram sub imperium suum subiunxerit, periculum est, ne quid ad regnum nostrum incommodi redundet, cui nihil potest a terris istis nostris Prussiae separatim accidere. Quibus si nihil etiam hinc discriminis impenderet, non tamen ignorat Paternitas Vestra ab ipsis etiam Germanis non satis esse tutam provinciam istam, cui inhiare nonnulli videntur. Quo maiori studio in eam curam incumbere oportet, ut ea contra quorumvis repentinos impetus sarta tecta, quod aiunt, conservari queat.
Quam ad rem cum communibus opus sit consiliis, ediximus comitia ad diem divi Stanislai in oppido nostro Graudentino. Quae Paternitas Vestra una cum aliis terrarum nostrarum Prussiae consiliariis obibit atque una cum illis de impendentibus periculis propulsandis, de re monetaria deque aliis, quae fuerint per oratorem nostrum proposita, consultationem inibit.
Quod si, quod Deus avertat, aut propter pestem, aut propter aliud aliquid legitimum impedimentum in praefinito per nos loco haberi comitia non possent, volumus nihilominus, ut alio quopiam in loco, qui Paternitati Vestrae et aliis maioribus terrarum istarum Prussiae consiliariis commodior visus erit, ita necessitate postulante comitia habeantur atque ea alio transferendi Paternitati Vestrae potestatem facimus.
Quae bene valeat.
Datae Vilnae, XII-a Februarii, anno Domini M-o D-o XLI-o, regni nostri anno XXXV-o.
Commissio propria r[egiae maiestatis]