Letter #2389
Samuel MACIEJOWSKI to Ioannes DANTISCUSVilnius, 1541-02-17
received Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1541-02-21 Manuscript sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino Ioanni Dei gratia episcopo Varmiensi, domino honoratissimo
Reverendissime in Christo Pater et Domine, domine honoratissime.
Officiosissimam obsequiorum meorum commendationem.
De domino Niderhoff nihil est eiusmodi, quod verebatur Reverendissima Dominatio Vestra. Nam, quod quidem ego sciam, de Alexandro hic nihil egit. Litteras, quas postulavit, ad dominum thesaurarium, illi mitto. Quod vero interminaturam se scribit Reverendissima Dominatio Vestra sororis suae filio, ne quid agat contra Locam servitorem meum, ago Reverendissimae Dominationi Vestrae gratias. Salvum conductum pro Holstein per puerum illius misi. Instructionem, quae data est domino praeposito Varmiensi, vellem a Reverendissima Dominatione Vestra legi ac, si quid illi secus erit visum, me per cubicularium hunc admoneri.
Audivit ex ore sacrae maiestatis regiae dominus Gedanensis castellanus, quae causa sit, cur in hunc modum instructiones scribantur. Praeterea si quid putaverit Reverendissima Dominatio Vestra addendum, quod quidem ex usu sit terrarum Prussiae, hoc quoque mihi perscribat.
Ex Hungaria nihil huc prorsus adfertur neque satis mirari potest sacra maiestas regia tam diuturnum silentium. Est orator eius apud serenissimum dominum Romanorum regem, rediturum ante Quadragesimam inde cubicularium exspectamus. Missus etiam est ad caesaream maiestatem regiis cum litteris cubicularius. Nova, ut non adiungerentur litteris, factum est errore quodam, sed ea tamen aliis postea litteris sunt annexa.
Quod reliquum est, cupio Reverendissimam Dominationem Vestram quam diutissime esse incolumem et felicem, cuius gratiae et favori me commendo.
Datae Vilnae, XVII Februarii anno Domini M-o D-o XLI-o.
Eiusdem Dominationis Vestrae Reverendissimae servitor Samuel episcopus Chelmensis et vic[e]cancellarius