Letter #239
Bona Sforza to Ioannes DANTISCUSCracow (Kraków), 1525-03-15
received Toledo, [1525]-07-20 Manuscript sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
[Magnifico viro] Ioanni Dantisco [secretario] et oratori nostro [sincere] nobis dilecto
Bona Dei gratia regina Poloniae, magna dux Lythuaniae, Russiae Prussiaeque etc. domina
Magnifice sincere nobis dilecte.
Misimus Strenuitati Tuae Romam per banchum Velserorum litteras nostras hac die cum sufficienti informatione, quid illam adhuc ibi oporteat facere. Misimus et authentica privilegia capitulorum omnium matrimonii nostri et litteras consensus olim Maximiliani caesaris cum litteris multis regiis et nostris ad caesaream maiestatem et alios dominos consiliarios. Quae omnia iam credimus habere Strenuitas Tua et procurare diligenter confirmari per sacram caesaream maiestatem omnia capitula matrimonii nostri cum sufficienti declaratione, quod perinde valeant et tale ac tantum robur firmitatis obtineant, acsi fuissent consumata tempore contracti matrimonii, adhuc matre nostra vivente. Et sic indicari debere etc. sublata etc. Irritum quoque etc. Voluimus etiam, ut obtineat inhibitionem pleniorem contra Concilium Collaterale et exsecutores ac legatarios testamenti olim matris nostrae super omnibus bonis tam feudalibus quam burgensaticis et tam mobilibus quam immobilibus, prout latius scripsimus in illis litteris nostris. Verum tamen in omnem eventum propter contingentia mittimus duplicatas litteras transumptorum dictorum capitulorum matrimonii nostri etc. per hanc aliam viam ad manus magnifici Ludovici collegae sui, qui etiam talem vel pleniorem informationem, quam nos dedimus, mittet Strenuitati Tua<e> in illis et aliis negotiis. Nam ipse ibi exsistens de omnibus melius est informatus et ita, quidquid scripserit, melius vel commodius quam nos noverimus. Ita faciat Strenuitas Tua et bene valeat.
Datae Cracoviae, XV Martii 1525.
Ad mandatum serenissimae reginalis maiestatis proprium