Letter #240
Ioannes DANTISCUS to Sigismund I JagiellonMadrid, 1525-03-16
Manuscript sources:
Auxiliary sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Serenissima Maiestas Regia et Domine, domine clementissime. Post humillimam perpetuae meae servitutis commendationem.
Superiori die, quae erat septima huius mensis(!), copiosissime omnia Maiestati Vestrae Serenissimae post domini doctoris Bork abitionem hic acta et illius casum ac moram decripsi cum posta, quae eo tempore ad Urbem et Neapolim expediebatur, adiunxique illis meis litteris aliarum litterarum exempla in Valle Oleti 12 Novembris et hinc 17(!) Decembris datarum cum omnium scripturarum expeditarum copiis, statum Barensem spectantium, et cum ipsis etiam litteris originalibus duplicatis, quas hic non sine magno demum labore obtinui et ad manus domini Ludovici Neapolim transmisi, ex quibus antequam dominus doctor ad eum perveniet omnia, quae erunt agenda cognoscet. Et ne quicquam omisisse videar, cum hoc magnifico domino Philippo de Bredan, oratore caesareae maiestatis, qui recta ad Maiestatem Vestram Serenissimam proficiscitur cum vellere aureo, iterum his mearum copias, quas hinc 17(!) Decembris et 7 huius(!) scripsi, coniunxi. Unde si ille forsan propter itineris longinquitatem et bellicos tumultus fuissent interceptae, quomodo hic acta sunt omnia cognoscet. Interea pauca sunt immutata. Maiestas caesarea deserta est a quartana, sed tamen adhuc debilis multum, nullis negotiis vult occupari, donec ad vires aliquantisper redeat, quo factum est, quod magnus cancellarius aliquot diebus ab aula se domi continuit. Caesar nulla alia re quam ludo se exercet eoque non parum delectatur quaeritque modis omnibus in hac tragoedia, ut corporis et animi languorem exuat et licet hic non sint pecuniae, tamen fertur paulo ante quindecim milia ducatorum ludendo amisisse; inde reor ii qui lucrati sunt, plus solacii quam ipse acceperunt.
Belli huius finem non video. Venit huc ante paucos dies ducis Sabaudiae orator et maiestatem caesaream ad pacem amplexendam hortatus est; dominus enim illius neutralis habetur. Sed sicut ex illo intellexi pridie cum una essemus apud caesarem, inter multa alia, quae mecum contulit: ,,pacem, inquit, haberemus, sed illam nihil aliud, quam caesaris voluntas moratur.” Rettulitque mihi, quod rex Galliae in Ticini oppugnatione pertinaciter adhuc persisteret et quod eam urbem non vi (nam intus octo fere milia militum caesarianorum esse perhibentur), sed commeatus inopia capere decrevit. Exitus istius obsidionis certo aliquid novi efficiet, in illo res omnis haeret. Reddidit me etiam certiorem de domino doctore Bork, quod illi ex Narbona 24 praeteriti a capitaneo illic regis Galliae generali salvum conductum attulisset et eum in Perpiniano offendisset. Unde acceptis iis litteris eadem ferme hora cum illo tubicine, cum quo advenisset, subito dominus doctor magna alacritate affectus discessisset. Hinc ego credo, quod in itinere, quantum possibile est, maturabit et brevi ad dominum Ludovicum Neapolin perveniet. Sic ego magno solutus sum dubio et ab animi inquietudine liberatus, semper enim timebam, ne bono huic viro quicquam adversi accideret, quo in itinere diutius immorari cogeretur. Iste orator, qui a caesare ad Maiestatem Vestram Serenissimam mittitur, quis sit et cur alter, de quo scripsi, non est missus, ex domino meo reverendissimo Cracoviensi intelleget. Nomen et titulus huius est: Carolus Philippus de Burgundia, dominus de Bredan et Loberkam, consiliarius caesareae maiestatis in Germania inferiore. Egit hic oratorem hactenus nomine serenissimi archiducis Austriae, habitusque est hic in aestimatione cum primis et pro homine singulari prudentia ac rerum gerendarum peritia praedito. Illum ego, ut promissis satis faciam, Maiestati Vestrae Serenissimae summopere commendo, quantum etiam omnis mea commendatio ex hoc officio et servitio Serenissimae Maiestatis Vestrae, quo nunc sum insignis, potest et valet. Caduceator item velleris aurei, qui cum eo proficiscitur, Iohan Fusii, a me aeque efflagitavit, ut illum Maiestati Vestrae Serenissimae commendarem. Mari hinc uterque per Angliam in Flandriam se committet, unde dominus de Bredan per postas in Italiam recta ad serenissimum dominum archiducem Austriae, qui cum ingenti exercitu contra Gallos illic ivisse perhibetur, se conferet, deinde quantocius ad Maiestatem Vestram Serenissimam venturus. Alter vero cum litteris ad regem Daciae extorrem et ad ducem Saxoniae Fridericum applicabit in primis et postea cum equis et familia domini oratoris in finibus nostris illius adventum praestolabitur. Cur ista dilatio velleris aurei hucusque est facta, Maiestas Serenissima Vestra ex litteris ad se caesareis intelleget. Hoc unum hic certo expertus sum, quod haec mora contra eius voluntatem fuit, et cum tandem mittitur, non facit omnibus ad stomachum, quemadmodum heri consideravi.
Habuit me in cena dominus praepositus de Waltkirchen, cui res domini magistri Prussiae curae sunt plurimum, veneratque pridie ad me cum magna sollemnitate, ut me invitaret, et cum difficilem ob scriptiones et ob alia quaedam agenda me ad hoc exhiberem, vehementius instabat dicens, quod pollicitus fuisset domino Ioanni marchioni Brandenburgensi, fretus mutua nostra amicitia et familiaritate dudum in aula caesaris Maximiliani mecum contracta, ad eam cenam me perducturum, ad quam se igitur venire dominus marchio spopondisset. Cum hoc stratagema quorsum tenderet intellexissem, promisi me venturum venique illac prius quam dominus marchio et inveni simul sedentes comitem de Montfort et nuntium domini magistri, qui nomen habet ante mihi incognitum, Clingenberk, assurrexerunt mihi, consedi, illum vero nuntium coniectura subinde cognovi, depictus enim mihi fuerat per aliquos prius, sed noscere me dissimulabam. Paulo post venit Don Georgius, Maximiliani caesaris naturalis, et alii quidam. Habitus fuit interea, quod dominum marchionem exspectaremus, sermo obiter de duello, quod ante duos annos in Valle Oleti fuerat et postea ad hoc perventum, quod dominus Samboczki apud nos debellavit. Venit tandem dominus marchio et honorifice me excepit cum domino Adriano de Croy, domino de Bentreyn, camerario maiestatis caesareae et fratre Ordinis Aurei Velleris, et multis mecum caeremoniis utebatur, licet dicerem, me in hoc convivio non agere oratorem, sed illum domi cum litteris et negotiis reliquisse, meque nihil aliud quam bonum servitorem, ut conveniret illius illustritatis et hilarem convivam domini praepositi repraesentare, nihilominus mihi in omnibus primas tribuit. Cenavimus laute et impigre, Germanum in modum crateris certavimus. Dominus marchio impetivit me e regione sedens aliquotiens, et ego illum suaviter de vetere familiaritate, Barchinone et alibi contracta vicissim colloquentes, rebus de aliis verbum nullum. Et cum iam inter pocula, ut fieri solet, animi essent liberiores et alacres, dominus praepositus, ut forte erat instructus, me et domini magistri nuntium allocutus, inquit: „hoc bellum, quod fuit inter principes vestros nostrae hilaritati non debet obesse. Vos igitur, domine Clingenbeck, ad oratorem serenissimi domini regis Poloniae bibite et mutuo bene convenite, unde certo futurum est, dominos vestros post hoc dissidium in artiorem amicitiam et amorem sanguini et debito utrimque convenienter plus quam prius umquam fuerat perventuros.” Ille respondit: „si prior coeperit alter, parebo libenter.” Quo audito, coniventer transii et quasi de his sermonibus nihil intellexissem contuli me ad Don Georgium, qui mihi a sinistra erat proximus et ad alias fabulas de Austria diverti. Dominus marchio fingebat etiam ea se non audire. Tandem propositus cum videret, quod illi non persuasisset, mihi de industria per suadere nitebatur, ut prior illum poculo convenirem, sed quid surdo cum fabula, porrectum mihi poculum in marchionem direxi. Ille impiger hausit spumantem pateram. Tum dominus Mucron, maiori domus caesareae maiestatis, alteri domino Mettene dedit. Postquam exempta sitis fuerat mensaeque remotae, stetimus in corona, dominus marchio, Don Georgius, dominus praepositus et ego de certamine nostro et quomodo multum bibitum esset colloquentes, exorsus est iterum dominus praepositus in eam sententiam, qua prius et quod plurimum expediret rebus christianis, ut causa huius belli inter Maiestatem Vestram Serenissimam et dominum magistrum componeretur, praesertim cum inter avunculum et nepotem verteretur, et quod potissimum spectaret ad dominum marchionem, ut se medium inter avunculum et fratrem poneret omnemque daret operam, quo sanguinis haec necessitudo, per istiusmodi dissensionem offensa, rursus in integrum rediret. Ad haec marchio: „nos,” inquit „ea de re huc non convenimus, ut processus desuper iuridicos faceremus, nihilominus diplois mihi prope est, sed camisia proximior. Nos de domo Brandenburgensi fratrem nostrum neque volumus deserere neque possumus, estque Brandenburgensium mos et natura iniuriam nequaquam ferre, immo acerrime propulsare, et licet simus arme Sweis tamen non patimur, ut vis nobis aut ignominia aliqua inferatur, quam a nobis arcere, donec halitum fruimur, solemus, quod etiam in hoc bello compertum est, der dorane gewunnen hot der singe die schun mit. Scitur etiam, quis pacem vel indutias petat.” Ad quae ego dissimulata bile respondi: cum huc a Maiestate Vestra Serenissima in arduis Reipublicae Christianae et in quibusdam privatis negotiis essem missus, nihil mihi agendum in his rebus fuisset iniunctum, quemadmodum hoc caesari et illius consilio non foret incognitum, unde neque in praesentia ad ea respondere, quae illius illustritas vehementius exposuisset, inter pocula praesertim et in symposio tenerer, tamen, si praeter commissionem ac pro vetere notitia et benevolentia, qua me illius illustritas olim fuisset prosecuta, patienter velit audire, dicturus essem aliqua, quae ad haec responderi possent. Annuit, et ego in hunc modum incepi. Quis huic bello praebuisset occasionem non foret obscurum neque, quomodo gestum esset, careret luce, praecipue ubi veritas haberet locum, quae singula refricare magis ad irritandos crabrones, quam ad amicum colloquium accederet, quocirca consulto ea transirem, exitus omnia esset probaturus. Quod vero tunicam propiorem diceret pallio, non irem infitias; aequitas tamen inter viros principes esset praeferenda hocque perpendi debuisset potissimum, quod Maiestas Vestra Serenissima contra domum Brandeburgensem nihil umquam egisset, immo verius illi omnem favorem atque benevolentiam exhibuisset, per quam dominus magister venit in Prussiam; quomodo vero ea sunt observata, quae ante eius susceptionem et adventum per oratores patris suae illustritatis fuerant promissa, nondum in oblivionem transiit. Res etiam et causa istius belli non fuisset de domo Brandeburgensi, sed quod multis indignis modis Maiestas Vestra Serenissima offensa ac lacessita subditos suos tueri invitus etiam et necessario protrahebatur. Accedebat praeterea, cum dominus magister non solum debitum praestare recusaret, verum et gentes iam conscribere contra Maiestatem Vestram Serenissimam coeperat, quod hoc bellum contra voluntatem et morem suum Maiestas Vestra Serenissima suscipere coacta fuerat, quod tamen mitius, quam offensae merebantur, gestum est. Nam cum exercitus Maiestatis Vestrae Serenissimae in terras domini magistri se disposuerat, non incerti de victoria, subinde nuntii in primis ordinis, deinde terrarum et civitatum domini magistri ad Maiestatem Vestram Serenissimam mittebantur, qui post longam rerum suarum deplorationem misericordiam et domino magistro, ut ad Maiestatem Vestram Serenissimam se tuto conferre posset, salvum conductum deprecabantur, quem illi cum certis articulis non gravate dedit et militibus suis, ut interea ferro et igne abstinerent, demandavit. Postquam vero dominus magister, acceptis articulis et litteris, commeatus Thoruniam ad Maiestatem Vestram Serenissimam divertisset, illic honeste exceptus et habitus Maiestati Vestrae Serenissimae ore proprio pollicebatur, se omnia facturum, ad quae obligaretur, paulo tamen post, cum a rege Daciae aliquot peditum milia sibi advenisse cognovisset, mutata sententia, quasi cum fratribus ordinis super tractatus sibi propositos consulturus, ut vigore salvi conductus redire posset, rogavit et quamvis Maiestas Vestra Serenissima illum omni iure, cum articulis missis non satisfecisset, detinere potuisset, ad quod multi regni primores instabant, nihilominus illum a se abire et honorifice ac secure usque ad propria conducere permisit. Haec cum dixissem, interpellavit me dominus marchio alia adhuc dicere conantem, respondens: Maiestatem Vestram hoc in facto bene et regie egisse, quicquid tamen esset, fratrem eius dominum magistrum quam diu viveret cum aliis suis fratribus se numquam deserturum, domumque Brandeburgensem talem olim semper fuisse, quae potuisset aliquid et nunc non minus, nullamque esse in Almania, quae tot fratres viventes et germanos haberet, qui reliquis principibus etiam non essent inferiores. Et cum haec cum quadam vehementia, ut est cholericus, protulisset, non potui mihi temperare, subintuli: reges Poloniae quid possent et Germanis principibus et aliis regibus ac nationibus praesertim infidelibus satis olim fuisse et adhuc esse cognitum, quod si quis temere non crederet, wurd wol sinden im auskeren.
Post haec verba utrinque habita dominus praepositus marchioni dixit: illustritas sua plus paci et concordiae quam ulteriore bello affici deberet, est enim indignum et non conveniens rationi inter sanguine iunctos digladiationes fovere. Ad quod tandem mitius respondit, animo post choleram recuperato: „Nos hic ea de re non convenimus, ut processus iuris ageremus velimque, quod negotium hoc esset compositum, ad quod, quantum eniti possum, operam sum daturus, faciat etiam idem dominus orator.” me alloquens et tandem post alia humaniora colloquia cyatho litem diremimus.
Postero die, quae fuit 26 praeteriti, dominum magnum cancellarium conveni et illi hanc disputationem cum marchione exposui, rogando, si quid contra Maiestatem Vestram Serenissimam coram caesare de his rebus fuisset pro parte adversa propositum, ut mihi impartiret, unde maiestas caesarea me audito, quomodo res se haberet, certo edoceri posset. “Nihil, inquit, de hoc negotio in consilium est prolatum neque a caesare intellexi, quicquam in eius notitiam esse perductum, sed venit nuper praepositus de Waltkirchen ad me et multa mecum de his rebus est locutus volens mihi persuadere, quod serenissimo regi vestro a caesare scriberetur, quo concordia aliqua, vel saltem longiores indutiae conficerentur, ne iterum ad arma procederetur. Respondi illi: cum hic forent utriusque partis oratores, cum illis ageret, si quid his rebus commodum fieri posset. Tamen paulo post rediit et dixit, quod vos et alter orator, ut tales litterae scriberentur, consensissetis et quod exempla illarum vidissetis, de quibus contenti fuistis. Quocirca se daturum operam, ut a caesare signarentur. Quod sic fieri permisi, dominus vero marchio ne verbum quidem hac in causa mecum locutus est. Aliud etiam in meam sententiam desuper non pervenit.”
Haec cum dixisset, omnia illi exposui, quae mecum idem praepositus et doctor Brantner quasi caesaris nomine egisset, de quibus scripsi in novissimis. Miratus est, indignatus etiam, quod hoc modo sine caesaris commissione res haec ad me fuisset perducta.
Hinc Maiestas Vestra Serenissima liquido cognoscere potest, quibus ingeniis haec negotia hic tractantur. Venit postea ad me doctor Brantner, est enim apud me continuus commensalis et profecto bonus iuvenis. Dixi illi, quae a domino magno cancellario in hac re accepissem, obstupuit et totus rubore perfusus inquit: „dominus praepositus est in negotiis imperii meus superior, hic me secum accepit, dicens caesarem sic fieri voluisse. Cum autem res aliter se habet, non persuadebit mihi amplius, nisi a caesare mihi fuerit commissum, ut istiusmodi negotia cum illo tractem.” Est etiam quaedam inter illos simultas, mihi non incognita etc.
Haec cum in lucem pervenissent, dominus marchio per suum maiorem domus, ut hic vocant, me ad prandium per multam et benignam orationem vocavit. Quo cum pervenissem prodiit mihi ex aula, ubi prandium fieri debuit, illius illustritas magna cum sollemnitate obviam et iterum, postquam me introduxisset in omnibus caeremoniis, primas mihi tribuit. Locavit me in capite mensae, ipse accepit dextram et nuntium domini magistri in partem sinistram posuit. Erant certe opipare et laute omnia preparata. Fuit ibidem dominus praepositus et multi de primis aulae caesaris officialibus, instructumque erat iterum pro poculis stratagema, ut ego ad nuntium domini magistri biberem. Incepit dominus marchio et mihi poculum dedit, ut nuntio illi porrigerem; quem ego de industria praeterii et domino praeposito attuli. Demisit statim dominus marchio supercilia et alii omnes prospiciebant, praepositus vero Clingenbek nuntium invitavit ea condicione, ut me cum poculo salutaret, quod fecit et ego provinciam suscepi. Hinc subito magnum exortum fuit gaudium inter convivas coepimusque mutuo colloqui et ille se mihi plurimum offerre petiitque a me, ut illi liceret, domi me convenire, ubi mecum aliqua seorsum conferre vellet. Non negavi. Et quia tempora Carnisprivii erant, dominus marchio nos hortabatur ad laetitiam, in tantamque laetitiam se extulit, in qua raro prius visus fuisse fertur, non aliam ob causam, ut mihi Clingenbek postea fassus est, quam quod nos in colloquium perduxisset. Gloriabaturque coram convivis, praesertim Hispanis, Serenissimae Maiestati Vestrae se esse nepotem multaque illic digna in laudem Maiestatis Vestrae Serenissimae praedicabat priorisque disputationis mecum habitae nullam amplius fecit mentionem, se sed obtulit, ubi Maiestati Vestrae Serenissimae inservire posset, propensum, et potissimum, quo hoc dissidium commodius componeretur, se partem ad utramque nihil omissurum. Sic cum magna inter nos benevolentia fuit discessum. Altera die venit ad me Clingenbek et exorsus est longo et bene culto sermone, ut in eo est abunde facundus atque industrius, praefatus quaecumque mecum loqui decrevisset, ingenue et sine fuco se dicturum, quod si aliter ab eo fieri experirer, violati honoris sui illum convienire deberem, protestatusque est, quod nihil ex domini sui commissione, quam desuper haberet nullam, sed re ipsa id exigente, velit dicere. Et in primis, quod mecum illi conferre desuper datum fuisset, laudans rerum gerendarum peritiam et fidem meam erga Maiestatem Vestram Serenissimam, id plurimi faceret foretque his negotiis non parum profuturum etc. incepitque quam perniciosum rebus christianis hoc bellum esset inter Maiestatem Vestram et illius dominum declarare, et quod dominus eius, ut iuvenis, a quibusdam fuisset seductus, qui aliquando poenas sint daturi, et cum facta infecta esse nequeant, ipse pro fide sua, qua suo principi devinceretur, summopere cuperet, ut bellum hoc componi et in gratiam reditus fieri posset. Unde me rogabat iterum, ingenium et prudentiam autoritatemque meam, quam non parvam esse apud Maiestatem Vestram Serenissimam sciret, extollens, ut animum ad istius belli compositionem et concordiam inducerem, quod ad id multum commodi allaturum speraret, multis vere rhetoricis usus persuasionibus, quas ne nimium sim prolixus omitto. Ad ea pro re paucis respondi. Primum benevolentiam illius erga me et quod me tanti faceret, qui sum minimus Maiestatis Vestrae Serenissimae servus, commendabam meamque rursus benevolentiam, quantum mihi liceret, illi pollicebar. Et quemadmodum ille fuit protestatus, me etiam nullam penitus super his negotiis a Maiestate Vestra Serenissima facultatem et commissionem habere, dicebam. Quod vero me rogaret, ut ego paci afficerer, foret supervacaneum, qui neque prodesse neque multum nocere possem, ipse etiam sciret, qualiter hoc bellum exortum et quibus modis sit gestum, et Maiestatem Vestram Serenissimam ad id nullam dedisse occasionem, nihilominus ab humanitate non essem adeo alienus, qui turbas paci et tranquillitati praeponerem meque, si quid possem, libenter daturum operam, ut haec tragoedia cum dignitate Maiestatis Vestrae Serenissimae finiretur. Egit mihi hinc multis verbis gratias et rettulit mihi, quod nesciebam: in Posonio pro festo trium regum praeterito conventum fuisse institutum, ubi causa haec agi deberet et quod haberet spem, compositionem illic fieri posse, verum tamen certiora et firmiora omnia essent futura, si cum Maiestate Vestra Serenissima in personis dominus magister convenire posset, ubi semotis arbitris planius et apertius de omnibus utrimque daretur colloquium, post quod ipse non dubitaret et reditum in gratiam maiorem quam prius et solidam pacem futuram. Hoc dicebat veluti rogando me, et quod operam meam interponerem, ut efficeretur. Cognovi ex eo, summopere id dominum magistrum affectare. Maiestas Vestra Serenissima pro summa sua prudentia, quid sibi ista velint, abunde intellegit, mihi hic aliud nec agere nec loqui licuit, cum super hac re ne verbum quidem mihi sit commissum et neque unum iota huc scriptum. Non potui tamen eam benevolentiam, qua me dominus marchio et iste nuntius videntur prosequi, postquam indutiae nondum expirarint, reicere. Conventum est igitur inter nos crebrius raroque est dies, qua me nuntius iste non invisat, nihil aliud, ut certa mihi est coniectura, a me scire cupiens et desiderans, quam si quid super his rebus a Maiestate Vestra Serenissima litterarum accepissem; cognosco eum pendere animi plurimum et cupere vehementer etiam istius rei finem. Proinde cum intellexisset, quod ego litteras caesareae maiestatis ea in re ad Maiestatem Vestram Serenissimam scriptas meis adiungere nolui, ut qui illas non sollicitaverim, venit ad me rogando plurimum, quod eas acciperem, ut cum meis ad Maiestatem Vestram Serenissimam pervenirent, ipse alias ad serenissimum Hungariae regem et ad archiducem Austriae et quae ad dominum suum essent scriptae illi mittendas se accepturum dixit non aliam ob causam, quam ne longior mora fieret; nam si domino de Bredom, oratori maiestatis caesareae, dari deberent, tardius redderentur,velit itaque efficere, quae ad Hungariae regem et dominum archiducem Austriae scriptae forent, quod cum primis per tabellarium domini sui transmissae distribuerentur, modo illas ego acciperem, quae Maiestati Vestrae Serenissimae essent designatae. Cumque sic per multas preces instaret, negare non potui, si ad me perferrentur, eas his coniungam. Quomodo hic sunt expeditae, ut caesar subscriberet, in alia carta annotavi. Favoris etiam caesarei, ut prius scripsi, parum hic dominus magister habet, omnia fiunt per dominum marchionem et per illos, qui ei libenter placerent. Si scirem in praesens, quomodo haec negotia apud nos tractentur et in quo penderent cardine, rebus fortasse nostris non incommodaret. Ego neque soleo neque possum divinare et ultra crepidam non iudico; coniecturam tamen facio, quantum hic conicere licet, quod viribus suis non satis fidit ulterius dominus magister, cum iam omnia extrema temptaverit. Quod si ita est, velis et remis, quemadmodum scripsi in novissimis, ut hanc Scyllam penitus evaderemus, esset incumbendum. Pium et misericordem esse erga hostes praesertim, obfuit plerumque, sed cum haec disputare non meum est, nisi quantum me mea fides impellit, feci. De his hactenus.
Dominus marchio et iste nuntius primitus suspicabantur, quod hic ob nullam causam, quam ob istam nomine Maiestatis Vestrae Serenissimae agerem, nunc aliud experti submissius se gerunt et qui prius fastu quodam me praeterierunt, in praesentia blandientes me prosequuntur, immo etiam nescio quas mihi novitates, utinam veras, de victoria quadam contra Moscos narrant et per postas ex urbe huc scriptas asserunt; sed quia indutiae sunt cum Moscis, suspectas habeo.
Iam agitur mensis septimus, quod neque ex partibus nostris a Maiestate Vestra Serenissima neque a domino Ludovico Aliphio ex Italia litteras accepi: quantum me haec exspectatio discruciat, praesertim cum adhuc nesciam, si ex voluntate Maiestatis Vestrae Serenissimae hic mora istiusmodi est, Deus mihi testis est et canities mea aliquando testabitur etc.
Dum haec scriberem venit ad me doctor Brantner et attulit mihi litteras caesaris in negotio Pruteno ad Maiestatem Vestram Serenissimam scriptas, dicens: domini magistri nuntium rogasse, ut illas ad me deferret, quas praesentibus cum exemplo litterarum ad regem Hungariae et archiducem Austriae ac ad ipsum dominum magistrum annexas mitto. Ex his omnibus atque ex colloquiis mecum habitis, quae hac in re agenda erunt, Maiestas Vestra Serenissima pro sapientia sua incomparabili liquido prospiciet. Hoc tempore de his alia se non offerunt. Proficiscitur cum hac posta tandem hinc expeditus regis Daciae extorris caduceator, quem hic cum alio pro oratore habuit. Is per longam sollicitationem nihil impetravit aliud, quam quod ex regimine Flandriae regi suo cum illius coniuge, caesaris sorore, ter mille floreni Renenses quolibet anno numerari debent, de quibus vivere et se sustentare debebit, ut potest. Omnia sors versat. Ubi nunc sunt tanti thesauri et tam ingens argenti moles, de qua ante duos annos passim praedicabatur? Non video adhuc, quomodo umquam possit restitui. Voluerat, ut prius scripsi, se huc cum coniuge et liberis conferre, sed non est permissus propter maiores expensas vitandas; hic enim adeo sunt extenuata omnia, quod caesar ipse sibi in mensae apparatu derogavit, quo factum est, ut multi officialium, qui prius inde opipare vivere solebant, nunc nos, qui oratores hic agimus, frequentant saepius. Hic itaque bellum esse certo cognoscitur, nihilque ab omnibus aulicis, potissimum minoribus, quam pax voto unanimi desideratur, quae tamen a primis illis, qui omnia derigunt, ut voti sui compotes fiant, totis viribus opprimitur; unusquisque enim illorum ad suas molas quantum potest aeque traducit etc. Sed haec sunt, quae iam aliquoties scripsi.
Venit huc paulo ante posta ex Italia et ex campo seu exercitu caesaris die tertia mensis praeteriti, inde haec nova feruntur: Dominum archiducem Austriae tredecim milia peditum et mille ducentos equites, ac decem maiora tormenta pro liberatione Ticini seu Paphiae misisse; illis accesserunt sex milia Hispanorum et tria milia Italorum, qui coniuncti ductore Borbonensi applicuerunt obsidioni. Quod cum Galli intellexissent, collegerunt vires suas circumquaque sparsas in unum, in quorum discessu milites, qui in civitate habentur, numero quinque milia peditum Germanorum et mille Hispanorum egredientes moenia, ultra trecentos Gallos occiderunt et multos currus cum commeatu illis acceperunt. Sicque Paphia ab una parte ab obsidione est liberata et supra descriptus caesaris exercitus cum iis, qui in civitate sunt, coniunctus. Qua de re Gallorum rex ducem Albaniae, quem cum mille lanceariis, ut hic vocant, et octo milibus peditum versus regnum Neapolitanum miserat, revocavit, sed antequam ille adveniet, caesariani omnino confligere (cum hostibus sint proximi) decreverunt. Dicunt Gallorum regem non habere bonorum peditum ultra duodecim milia, de aliis gregariis sex milia; equitatus tamen caesarianis est superior illi peditatu habeturque hic pro re certa, quod vel fuit vel brevi sit futurus conflictus. Ex victoria dependent omnia. Feruntur etiam Helvetiorum quinque vexilla a Gallis discessisse et quod castellum Sancti Angeli inter Paphiam et Laudum vi a caesarianis sit interceptum, in quo multi exules partes Gallicas secuti de Gonzagis et Ursinis sunt capti, quodque duo milia Gallorum, qui terras Ianuensium invadere conabantur, prope Alexandriam sint profligati et occisi et ultra quingenti in captivitatem redacti. Haec partis unius in terra est fortuna, ab alia in mari Gallis cedunt omnia prospere. Acceperunt nuper prope portum Ianuensium, quem ingredi non poterant, duas naves magnas ex classe caesaris, cuius praefectus, Don Hugo de Moncada Hispanus, relicta in portu classe acceptisque secum militibus, quos in ea habuit, quoddam oppidum prope Ianuam ad unum miliare nostrum capere voluit, supervenerunt Galli cum sua classe et egredientes in litus caesarianos in fugam verterunt, unde qui melius valebant pedibus, salvi Genuam evaserunt ceteri interfecti et Don Hugo, praefectus, captus. Quo factum est, quod caesar classem suam in portubus continebit et Ianuenses relicto mari pro moeniis se defendent, contribueruntque caesari pro alendo exercitu sexaginta milia ducatorum.
Haec summa est omnium. Hinc Maiestas Vestra Serenissima secum reputare potest, quid de pace sperare liceat, quam nisi rex Angliae fecerit, qui non ut Crates Thebanus aurum suum in mare abicere statuit, rerum, quod opinor, et nervi penuria faciet. Ille enim, quemadmodum ex eius oratore intellexi, se inter utrumque ponet medium, neque vult, quod caesar, neque quod rex Franciae sit superior, ne deinde unius illorum potentia in suum caput redundaret.
Alia scientia digna Maiestatis Vestrae Serenissmae non habentur. Nos hic manemus in hoc oppido et iam fere omnia consumpsimus, sic etiam, quod aliquando neque panem aut vinum pro pecuniis reperimus, et credo, quod hac Quadragesima ob piscium inopiam, carnibus vesci cogemur, quas etiam, cum tempus erat, interdum habere non potuimus. Cuperemus hic omnes, ut caesar pro hac tempestate ad commodiora loca diverteret, quod tamen fieri nequit, cum non sit, unde aulicis solvatur. In dies hic, quae ad cotidianum usum spectant, fiunt cariora et multae pecuniae exponuntur. Qua de re ne quicquam et mihi et fidei meae non conveniens impingi possit, velim saepius, ut quisquam alius rei familiaris gerendae peritior hic ageret, nihilominus dabitur a me opera, quod Maiestas Vestra, quae est prudentissima, cum aliquando, Deo bene favente, rediero de expositis erit contenta meque non alium quam fidelem servum et subditum, qualis hucusque fui semper, inveniet. Dominus de Bredom, qui hinc orator ad Maiestatem Vestram Serenissimam mittitur, ante aliquot dies equos et familiam ad portum Sancti Sebastiani praemisit, et est cum litteris omnibus expeditus expectatque in horas, ut a caesare dimittatur. Qui fit, quod adhuc detinetur, me praeterit, dicunt tamen causam morae esse, quod caesar aliquas litteras manu propria scribere debeat soletque esse tardus scriptor, fortassis adhuc deliberatur. Pollicitus est mihi idem orator, quod hinc non vult abire sine meis litteris, quas per postas, priusquam ipse venerit, est missurus Maiestati Vestrae Serenissimae. Ideo has adhuc nolo claudere si fortassis aliquid aliud interea se offeret, postquam haec scripsissem et aliquot dies expectarem domini de Bredom discessum, de quo adhuc est incertum. Venit huc decima huius mensis subita et praeter omnem spem ac opinionem felix maiestati caesareae novitas a vicerege Neapolitano et duce Borbonensi per Gallias in postis intra duodecimum diem missa, per quam nuntiabatur regem Franciae caeso illius exercitu ad Ticinum captum cum omnibus suis primoribus et nobilibus, qui in eo congressu non erant occisi et in Paphiam a vicerege introductum. Litterae etiam a matre regis Gallorum caesari ferebantur, quibus illi de tam insigni et aevo nostro non audita victoria congratulabatur, rogando, cum a Deo haec ei tam ingens felicitas cessisset, sic illa uteretur filiumque suum captum ea in condicione apud se conservaret, quemadmodum utrisque et tam alta prosapia progenitis conveniret.
Quale gaudium haec novitas caesari ac eis, qui illi bene volunt, hic fecerit, facile potest perpendi. Extemplo igitur missum est ad omnes oratores. Ad me etiam perventum. Qua de re, ut animum Maiestatis Vestrae Serenissimae erga caesarem testarer, nuntius sua merced[e] non caruit. His enim modis, quomodo quisque afficiatur, expiscari solet, et cum magnus undique ad caesarem fieret concursus, ego cum orator[e] regis Angliae, cum vicini simus, ad aulam etiam contendimus, ut congratularemur. Intromissi itaque ad caesarem pervenire non potuimus, qui se paulo ante quam advenissemus cum quibusdam consiliariis occluserat, significavitque nobis, ut paulisper praestolaremur. Unde inducti in quoddam aliud conclave, in quo erat dominus dux Calabriae cum nuntio ducis Borbonensis et plerisque aliis huius aulae primoribus, ad dominum ducem Calabriae accessimus, cum quo multa de hac victoria collocuti, quidam inquit: „quem nunc animum rex Galliae captus habere debet?” Cui ille respondit: „nemo est in hac aula, qui haec melius quam ego, sciat.” Cum enim avus maternus istius caesaris Regnum Neapolitanum occupasset et inde rursus in Hispaniam traicere voluisset, dominus dux Calabriae illum committabatur et conduxit usque in navem, quo cum pervenisset et reg[i] valediceret, retentus est praeter suam opinionem a rege et a[d] Hispaniam abductus, ubi captivus servabatur, donec iste caesar il[lius] misertus, ante duos annos illum liberum faceret; et in praesentia magno cum favore prosequitur, habetque super omnes oratores locum. Princeps est profecto gratiosus et ab omnibus passim diligitur relucetque in eo vere sanguis regius. Et cum ille nobis has novitates referret, quemadmodum caesari fuerant descriptae, illius maiestas supervenit. Accessit primum orator Anglicus et composito vultu congratulatus est, ut potuit. Illi maiestas sua multa respondit et fere per spatium mediae horae multa affectuose cum illo loquebatur. Me tandem etiam seorsum admisit. Pro tempore Germanice eum in modum dixi: „Deus Optimus Maximus det Maiestati Vestrae Serenissimae perpetuam in terris felicitatem, sitque illi gratia, honor et gloria, quod Maiestati Vestrae hanc dedit victoriam, quae orbi Christiano consolationem, infidelibus terrorem ac serenissimo domino meo spem optimam atque singulare gaudium est allatura, ut pote quod ex illa universalis pax et concordia inter principes Christianos statuumque et ordinum omnium tranquillitas et denique contra Christiani nominis hostes tum demum generalis certa expeditio sit futura, quam nemo magis, quam serenissimus dominus meus, rebus iam suis et viribus non parum inclinatis et attritis, poscit et efflagitat; habeoque eam de Maiestate Vestra fiduciam, quam ad hoc alias cognovi propensissimam, ad id omnes conatus suos conversuram, quo haec victoria insignis et summa Maiestatis Vestrae Caesareae felicitas nomen praeterea et illius potentia universo terrarum orbi clarior fiat atque illustrior.”
Ad ea maiestas sua benigno vultu et quodam rubore suffuso inquit: „nescio quomodo vobis respondeam, si Hispanice fortassis non omnia intellegetis, si lingua Germanica, in ea non sum perfectus,” „Maiestas Vestra,” inquam, „qua vult loquatur Hispana, mihi non est admodum incognita, cum iam in ea, tribus vicibus huc ad Maiestatem Vestram missus, non parum apprehenderim. Scio etiam Maiestatem Vestram omnia, quae vult, loqui posse Germanice.” Unde cum circumspexisset, si cancellarius adesset, qui non erat, lingua Germana sic respondit, libuitque mihi verba illius, sicut memini annotare. „Ich danck Got dem almechtigenn, der mich in disse Reputacion het gesetzt und mir dissenn sieg gegebenn, den ich ummb in nicht hab vordint und wil in vordan bittenn, das her mir helff, das ich meynemm debit moge genug thun, wil och habenn diligencz so vil mir muglich, das in der Cristenheit einn gemeyner Fried moge werden, und das ich dem konige vonn Polen, meynem Bruder und Andrenn wider die Ungelobigen moge hulff thun, ich penser och nichts anders den das und danck euch ewren Congratulacion. Ista fuerunt ex ordine, sicut ea memoria retinui, quae mihi respondit.
Postea factus est ad eum ingens concursus ab his, qui adhuc illius maiestati non erant congratulati. Sequenti die maiestas sua cum ingenti pompa se contulit ad ecclesiam extra hoc oppidum ad tria stadia, ubi Beata Virgo multa operatur miracula. Secuti sumus omnes. Illic solemnis missa celebrabatur, „Te Deum laudamus” etc. tamen non canebatur, sed contionem habuit quidam frater ordinis praedicatorum certe tempori valde accommodam, in qua regis Galliae captivitatis honestissime meminit hortabaturque ad tria caesarem: ad concordiam universalem, ad communem contra infideles expeditionem atque ad ecclesiae reformationem, bonis ad id rationibus usus. Aliae caeremoniae ex his novis hic non fiebant, pauci ignes in oppido a primatibus et ab oratoribus ante domos in plateis struebantur, quos imitatus idem feci. Fui postea cum domino magno cancellario in prandio illique de hac victoria, quam nemo magis quam ipse desiderabat, congratulabar, qui statim subintulit: me recte fuisse vaticinatum in mense Decembri praeterito cum primum huc fuisset allata novitas, Gallos iam Alpes transcendisse; scripseram enim illi hoc quod sequitur epigramma:
Per gelidas iterum se Gallus transtulit Alpes,In Latium cum iam sub nive terra riget
Importuna quidem sunt haec modo tempora belli
Causaque quam propter sumitur aequa parum,
Delphicus hoc super eventu quaesitus Apollo,
Quid sibi tam praeceps impetus iste velit?
Italia exitium Gallorum, saepius olim
Ut fuit, hoc etiam tempore, dixit, erit.
Et cum vaticiniis et prophetiis multum tribuit, praedixerat enim prius ante primum diem Martii, regem vel interfectum vel fore captum. Placuit ei plurimum mea congratulatio. Accidit etiam, quod eodem tempore orator Anglicus illic esset, quem multis scommatibus pupugit de rege suo. Ille tamen quasi non intellegeret dissimulabat. Dicebat etiam aperte: timeo ne nobis hoc, quod Hannibali, dici possit: vincere scis et victoria nescis uti. Et sunt, qui caesarem offenderunt et de illius benignitate diffidunt. Unde adhuc cum infidelibus aliquid molientur. Hoc fortassis de pontifice et Venetis dicebat. Addidit etiam, quod paulo ante accepisset litteras, quomodo instinctu aliquorum Turcus ingentem parasset classem, qua hac aestate quasdam insulas, quae ad caesarem spectant, interciperet eaque omnia ab his fierent, qui de reditu in gratiam cum caesare dubitarent, cum tamen illius maiestas ad omnem clementiam et benignitatem etiam erga hostes esset propensissima, modo ii, qui deliquissent, resipiscerent. Multaque alia dicebantur, quae si scribi deberent, multum papyri absumeretur, et non {non} possent esse nisi morosa. Ex omnibus tamen hoc potissimum intellexi, quod caesar post hanc victoriam non fit insolentior, sed modis quibuscumque potest ab amicis et hostibus favorem et amicitiam quaerit. Quod illi summe necessarium esse arbitror; hanc enim felicitatem neque ingenio neque viribus nactus est, sed eam praeter omnem spem a Deo habuit.
Hic adhuc tanta est paupertas, quod illam describere verecundor. Mittitur hinc dominus de Lassau, qui est de intimis apud caesarem, ad regem Portugaliae ob nullam aliam, ut multi opinantur, causam, quam ut aliqua illic conflari possit pecunia etc.
Quomodo iste conflictus circa Ticinum sit factus, quamvis prius haec novitas quam hae litterae ad Maiestatem Vestram Serenissimam sit perventura, eo modo, ut a domino magno cancellario audivi, depingam. Ex prioribus cartis Maiestas Vestra Serenissima intellexit, in quo numero uterque fuit exercitus et quam prope alter ab altero dissidebat et quomodo rex Galliae militum suorum non contemnendum numerum ad Regnum Neapolitanum occupandum misisset. Unde cum caesariani ad Ticinum convenissent et iam in pecuniis haberent defectum, marchio Piscariae, vir reibellicae apprime peritus, diutius immorandum non censuit, imprimis cum cognovisset, quod Galli se in dies magis munirent. Erant enim in saeptis et muris, qui pro feris continendiscirca Ticinum sunt constructi. Aliquot noctibus per cuniculos in tribus partibus iussit muros suffodi et per palos sustentari, ne caderent, quo cum vellet uno impetu intra munitiones posset irrumpere. Quod cum esset paratum, circumivit omnes ordines et primum ad Hispanos, cum quibus longo tempore militavit, divertit illosque hortatus est, ut pro gloria nationis suae et fide, qua caesari devincti essent, solutionem stipendiorum suorum, usque ad decimum diem Martii exspectarent, seque illis usque ad praescriptum tempus istiusmodi solutionis fideiussorem posuit. Quod cum ab eis non sine difficultate impetrasset, aperuit illis stratagema, quo Gallos altera nocte ruptis, ut dictum est, munitionibus aggredi velit, de quo illi erant contenti. Deinde idem cum Germanis peditibus egit persuasitque hoc etiam equitibus, et sic in suam sententiam traxit omnes. Qua de re 24 praeteriti, quae fuit dies natalis caesaris, in qua 25 annum complevit, nocte praecedente tota cum omnibus ordinibus fuit in armis et, quo alter ab altero dinosceretur, omnes camisias albas super arma induerunt. Galli etiam certiores facti, illos esse paratos, suspicabantur, quod stationes suas deserere vellent, unde se etiam in ordines disposuerunt et tota nocte armati exspectabant, quando caesariani discederent, ut eos persequerentur, credebant namque, quod se versus Mediolanum conferre decrevissent. Duabus itaque horis ante solis ortum caesariani ab altera parte, ubi non foderant cuniculos, per quosdam Hispanos pedites, qui omnes bombardas ferebant, ciebant pugnam, iunctis illis equitibus velitibus. Quod cum in Gallorum exercitu personuisset, omnes ad hunc impetum reprimendum confluebant, quo facto illi, qui ex hac regione fuerunt in insidiis, tribus ordinibus sine tormentis prostratis muris in hostes praeter illorum opinionem irrumpebant. Illic miseranda caedes fertur commissa et in primo congressu nulli parcitum. Rex cum equitatu gravis armaturae stabat in ordine, ignarus adhuc quae gerebantur. Unde ipse cum aliis suis primoribus, qui iuxta eum erant, non habebant hastas, sed clavis, cum hostes subito irruerent, obviam procedebant. Saevitum est primum a caesarianis in equos, quorum magna pars corruit, et in eo conflictu, ut ferunt, sub tertio equo cum se rex acriter defendisset et multos ac quendam marchionem propria manu occidisset, accepto levi quodam per galeam vulnere, in terram fuit prostratus. Cumque iam illuxisset et inter mortuos vivi quaererentur, inventus est rex cum aliis plurimis, agnitusque a vicerege Neapolitano, veste donatus illius enim a peditibus disruta fuerat, et equo recenti impositus, honorifice in Ticinum est abductus. Postea, ne maior caedes fieret, vicerex milites continuit et Helvetios, spoliatis tamen illorum armis et vestibus, vita donavit. In ea strage ex Gallorum parte sedecim milia et caesarianorum vix quadringenti cecidisse dicuntur. Rexque nuntio cladis salvum conductum dedit, qui per Gallias primum ad gubernatricem, matrem suae maiestatis et deinde huc 12 die ad maiestatem caesaream pervenit. Ferturque cum captus esset rex dixisse: “in hoc bello boni militis, sed non regis officium exegi.” De matre etiam dicitur. “Si filius meus,” inquit, “me audivisset in hoc, nunc non esset in discrimine.” litterasque, quas illa caesari scripsit, sic ut de Gallico in Latinum traductae sunt, cum captivorum ac occisorum nominibus Maiestati Vestrae Serenissimae praesentibus mitto exemplum. Alia omnia ex ipso domino oratore de Bredom latius coram intelleget, qui hinc tandem hodie est absolutus. Conduxique illum extra oppidum et has ista nocte ad eum transmittam, quas igitur continui, si adhuc post illius discessum novi quid emergeret, quod scire Maiestatem Vestram expediret, seque hoc obtulit. Nuntiatum est huc, quod nuntii ducis Moscoviae applicuerunt Hispaniae et sunt propediem venturi. Si cum duce illorum Antonio de Comitibus, vel cum aliquo alio, qui in eadem traiecit navi mihi a Maiestate Vestra Serenissima non venerunt litterae, mutus et surdus in his hic ero negotiis. Pridie hic annus praeteriit, quod a Maiestate Vestra Serenissima Cracovia exivi, et in praesens septem menses et aliquot dies sunt elapsi, quod neque a Maiestate Vestra Serenissima neque a collega meo, qui agit Neapoli, quod magis miror, litteras accepi. Quis mihi sit animus aut quae mens in tam longa et dubia exspectatione et cum non sit brevis locorum intercapedo, qua a Maiestate Vestra Serenissima disto, non opus est Oedipode? Vivitur hic, ut supra descripsi, non parvis expensis, et satis misere vivitur. Pisces, quos hic commedimus, sexaginta miliaria nostra huc a mari ducuntur. Caesar cum omnibus fere aulae suae primoribus vescitur carnibus. Hinc est, quod ad alia commodiora loca non divertit. Dicitur tamen, quod post hanc victoriam 50 ab hinc miliaria ad Sanctam Mariam de Gardelupe, ut illic gratias Deo agat, sit iturus, deinde Hispalim seu Siviliam, alii dicunt versus Barzalonam propter postas et quod Galliae fiat propinquior. Sic etiam hic in dubio versamur. Nuntius domini magistri adhuc hic agit et multa sollicitat; nihil tamen contra Maiestatem Vestram Serenissimam, ut certo sum edoctus, sed dicitur, nescio quae castra construere in aere et libenter velit, ut domino suo multa darentur. Solet hic esse apud me fere cotidie et nihil magis habet in ore, quam quod libenter videret in Posonio pro festo Trium Regum praeterito factas esse ulteriores indutias, dicitque causam principalem vix illic potuisse componi. Haec apud me sunt suspecta et certo latet anguis in herba. Ipsi hoc, sicut dudum consueverunt, agunt ut sub praetextu boni et aequi contrarium fabricent, in una manu panem in altera habentes lapidem. Dominus marchio paulo ante me iterum habuit in cena et me honorifice tractavit pervenimusque rursus ad soliloquium et de belli Pruteni initio. Illic sub data prius libertate, ingenue dicendi, quae quisque haberet in pectore, rettuli, quomodo postquam, ante annos sex fuissem Barzalonae et ibidem ab eo honeste aliquoties habitus et tractatus, quod in meo discessu, cum illi valedicerem, ipse nullam ad Maiestatem Vestram Serenissimam per me salutationem denuntiasset, cum ego illi et litteras a Maiestate Vestra Serenissima et salutem dixissem, quod tunc non amici animi fuit indicium; nam eo tempore octo milia peditum per Marchiam contra Maiestatem Vestram fuerant transmissa. Quae tamen profectio ex nervi defectu evanuerat. Ad haec erubuit et dixit: ex incuria vel ex oblivione fortassis istiusmodi salutationem omisisse et se aliquando ea de re et pro sanguinis necessitudine, si quid esset neglectum, ad Maiestatem Vestram Serenissimam scripturum, quod etiam ut fieret illi consuluimus, non parum ad amorem et benevolentiam reconciliandam profuturum. Interfuit huic nostrae disputationi Clingenberk, et ille pollicebatur, se magnam operam apud suum dominum daturum meque ad id etiam hortabatur, ut idem facerem, quo firma amicitia et mutua utrimque confidentia inter Maiestatem Vestram Serenissimam et illius dominationem conficeretur. Sic hoc solutum fuit symposium.
Postero die venit ad me et iterum istius rei meminit dixitque, quod dominus marchio certo Maiestati Vestrae Serenissimae esset scripturus. Intellexi etiam ex eo, quod nulla res magis movit dominum magistrum, ut huc mitteret, quam quod cognovisset dominum doctorem Bork quam celerrime huc a Maiestate Vestra Serenissima proficisci, nesciens me hic agere, unde timuit, ne quid hic contra eum, cum alias apud caesarem male audiret, expediretur. Alia, quae hac in aula habentur, hoc tempore non sunt quam quae, ut Maiestas Vestra Serenissima mihi mandavit, tam longa de omnibus historia conscripsi. Petoque mihi veniam dari, si quid magis ineptum, quam auribus Serenissimae Maiestatis Vestrae convenit, tam incompositis lituris exaravi. Cui me humillime commendo et rogo reditus mei clementem rationem habere dignetur.
Ex Madrillis, XVI Martii anno Domini M-o D-o XXV-o.