⌊⌋ in ⌊Urbem⌋ et
serenissimae
⌊maiestatis regiae⌋ et Vestrae Reverendissimae Dominationis mittentur per cubicularium reverendissimi domini ⌊archiepiscopi Gnesnensis et episcopi Cracoviensis⌋, quarum exempla Reverendissima Dominatio Vestra iis adiuncta habebit. Feret eas in ⌊urbem⌋ ⌊cancellarius⌋ domini ⌊archiepiscopi⌋, ad que[m] et ipsum sunt litterae regiae. Quod molir[i] dicuntur ⌊domini consiliarii terrarum Prussiae⌋, ut munus aliquod mittant reverendissimo ⌊domino meo Chel[mensi]⌋, id nescio quomodo subolfecisse iam nonnulli videntur. Admonitus est enim ⌊reverendissimus dominus⌋, ut rationibus suis prospiceret, nam eas in ⌊Prussia⌋ impeditas iri. Id, quid sibi velit, non satis intelligit ⌊reverendissimus dominus⌋, sed suspicatur aliquid de iis, quae ⌊domini consiliarii⌋ promiserunt. Numquam fuerunt, quam nunc sunt, tempora difficiliora, ita ut ubivis terrarum quam in aula versari sit satius. Omnia plena sunt suspicionibus.
Sperat ⌊reverendissimus dominus⌋ facturos ⌊dominos consiliarios⌋, ut etiam si quis impedire vole[t], perstent nihilominus in eo, quod sunt polliciti. Quoniam vero non alterius magis favore, quam Reverendissimae Dominationis Vestrae isthaec fiunt omnia, de qua certum est eam non esse variaturam, quin et alios ad constantiam hortaturam, fecerit Reverendissima Dominatio Vestra veri amici officium, si dederi[t] operam, ut cum munus hoc erit corrasum, causam, cur mittatur, scribi curaverit, ne cui secus suspicandi detur occasio. Causa autem haec perscribi posset: quod cum non ignore[nt][] domini consiliarii reverendissimum dominum alumnum fui[sse] reverendissimi domini ⌊Petri olim Tomitii⌋, cuius praecla[ra] virtus toti fere orbi est notissima, in spem adducti sint, fore ut patroni sui mortui, [in] cuius officium successit, vestigia persequat[ur]. Cuius rei cum iam non obscura signa dederit cumque coniecturam faciant ⌊domini consiliarii⌋ et ex virtutibus eius ac meri[tis][], et quod eo loco est apud
serenissimam
⌊maiestatem regiam⌋, unde aditus aliis ad maiores dignitat[es] semper patebat, fore ut in hac vacation[e] dignitatum altius ascendat, non potuiss[e] eos facere, quin hoc illum munere honestarent, ut subsidium aliquod ad solvendas annatas habere possit. In han[c] sententiam si scribi litteras curaverit Reverendissima Dominatio Vestra, cum se ⌊dominosque alios consiliarios⌋, tum ⌊reverendissimum dominum⌋ omni suspicione liberabit. In quam ita facile nunc incurritur, ut neque scribere, neque dicere propemodum iam aliquid tutum sit.
Deum precor, ut [Reverendissimam] Dominationem Vestram diu servet incolumem et felice[m]. Cuius me gratiae commendo.